previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ballio

Exíte, agite exite, ígnavi, male hábiti et male concíliati,

quorúm numquam quicquám quoiquam venit ín mentem ut recté faciant,

quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari.

neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent:

5quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae,

qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene

hárpaga bibe és fuge: hoc

ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere,

quam hós domi custodes.

10át faciem quom aspícias eorum, hau máli videntur: ópera fallunt.

núnc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes,

nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis,

ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,

ut peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica

15neque Aléxandrina beluata tonsilia tappetia.

atque héri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias,

verum ita vos estis praediti callenti ingenio ímprobi,

officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;

nempe íta animati éstis vos: vincítis duritia hoc átque me.

20hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc ágite, hoc animum advortite,

huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hóminum.

numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.

quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit.

adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.

25tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.

te cum securi caudicali praeficio provinciae.

Servvs

At haec retunsast.

Bal.
Sine siet; itidem vos quoque estis plagis omnes:

numqui minus ea gratia tamen omnium opera útor?

tíbi hoc praecipio ut níteant aedes. hábes quod facias: própera, abi intro.

30tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.

haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,

vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.

nam mi hódie natalís dies est, decet éum omnis vos concélebrare.

pernám callum glandiúm sumen facito ín aqua iaceant. sátin audis?

35magnífice volo me víros summos accípere, ut mihi rem essé reantur.

intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat;

ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem.

i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost.

vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus.

40audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem.

vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis,

viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar,

quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat;

quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar.

45facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant.

nam nísi mihi penus annúos hodieconvenit, cras populo prostituam vos.

natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis,

quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae?

maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint.

50cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi

domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis:

eo vósvestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus.

nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo,

ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget:

55advórtite animum cúnctae.

princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,

quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi:

fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis,

mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam,

60ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet

lenóne ex Ballióne regem Iásonem.

Cal.

Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur?

Psevd.

Pól iste, atque etiam málificus.

séd tace atque hanc rém gere.

Bal.

65Aéschrodora, quae amicos tíbi habes lenonum aémulos

lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi:

nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie

míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis

dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium;

70íd tibi profecto taúrus fiet.

Cal.
Nímis sermone huius íra incendor.

Ps.

Húncine hic hominém pati

cólere iuventutem Átticam?

úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone?

quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant?

75sed nímium stultus, nímis fui

indóctus: illine aúdeant

id fácere quibus ut sérviant

suos ámor cogit?

simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt

Cal.

80Vah táce.

Ps.
Quid est?

Cal.

Male mórigeru's mihi, quóm sermoni huius óbsonas.

Ps.

Táceo.

Cal.
At taceas málo multo quám tacere dicas.

Bal.
Tu aútem,

Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olivi

δύναμιν domi habent máxumam.

85 mihi non iam huc cúlleis

óleum deportátum erit,

te ípsam culleo égo cras faciam ut déporterein pérgulam;

íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubi

úsque ad languorémtenes

90quó se haec tendant quaé loquor.

áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos,

num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórum

nítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magis

únctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vino

95 devincis. síne modo,

réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia

fácis effecta haec út loquor.

tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras,

éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere,

100Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum:

nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur,

crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (138 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: