previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Agor.

Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo

loqui inclementer? ne mirere, mulieres

quod eum secuntur: modo cognovit filias

suas ésse hasce ambas.

Lycvs
Hem, quod verbum aures meas

5tetigit? nunc perii.

Antam.
Vnde haec perierunt domo?

Ag.

Carthaginienses sunt.

Lyc.
At ego sum perditus.

illuc ego metui semper, ne cognosceret

eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,

periere, opinor, duodeviginti minae,

10qui hasce emi.

Agor.
Et tute ipse periisti, Lyce.

Han.

Quis hic est?

Agor.
Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.

in servitute hic filias habuit tuas,

et mi auri fur est.

Han.
Bellum hominem, quem noveris.

Antam.

Leno, rapacem te esse semper credidi,

15verúm etiam furacem qui norunt magis.

Lyc.

Accedam. per ego tua te genua óbsecro

et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:

quando boni estis, ut bonos facere addecet

faciatis, vestro subveniatis supplici.

20iam pridem equidem istas scivi ésse liberas

et exspectabam, si qui eas ássereret manu.

nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom

reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,

me malitiose nil fecisse, Agorastocles.

Agor.

25Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.

omitte genua.

Lyc.
Mitto, si ita sententia est.

Antam.

Heús tu leno.

Lyc.
Quid lenonem vis inter negotium?

Antam.

Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.

Lyc.

Di meliora faxint.

Antam.
Sic est: hodie cenabis toris.

30aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.

Han.

Quid me in hac re facere deceat, egomet mecum cogito.

si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,

quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.

Adelph.

Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro.

Anter.

35Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo.

Han.

Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,

non experiar tecum.

Agor.
Neque ego; si aurum mihi reddes meum,

leno, quando ex nervo emissu'scompingare in carcerem.

Lyc.

Iamne autem ut soles?

Antam.
Ego, Poene, tibi me purgatum volo.

40si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,

id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,

ita me di ament ut mihi volup est.

Han.
Ignosco et credo tibi.

Antam.

Leno, tu autem amicam mihi des facito aut auri mihi reddas minam.

Lyc.

Vin tibicinam meam habere?

Antam.
Nil moror tibicinam;

45nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.

Lyc.

Dabo quae placeat.

Antam.
Cura.

Lyc.
Aúrum cras ad te referam tuom.

Agor.

Facito in memoria habeas.

Lyc.
Miles, sequere me.—

Antam.
Ego vero sequor.—

Agor.

Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?

nam tecum mi una ire certum est.

Han.
Vbi primum potero, ilico.

Agor.

50Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.

Han.

Faciam ita ut vis.

Agor.
Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: