previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Adelphasivm

Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,

oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.

deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,

digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.

5tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.

arás tus, murrinus, ómnis odor

complébat. haud sordére visust

festús dies, Venus, nec tuóm fanum:

tantús ibi clientarum érat numerus,

10quae ad Cálydoniam venérant Venerem.

Anterastilis

Certo enim, quod quidem ad nos duas

attínuit, praepotentés pulchre

pacísque potentes, sóror, fuimus,

neque ab iúventute inibi inrídiculo

15habitaé, quod pol,

soror, céteris omnibus fáctumst.

Ad.

Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti te, soror, conlaúdes.

Ant.

Spero équidem.

Ad.
Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;

eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.

Han.

20Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,

quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,

rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria

perdidi parvasredde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.

Agor.

Omnía faciet Iuppíter faxo,

25nam mi ést obnoxius ét me

metuít.

Han.
Tace quaeso.

Agor.

Ne lácruma, patrue.

Ant.

Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;

sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.

Ad.

30Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,

si tíbi illi non os óblitumst fulígine?

Agor.

O pátrue, o patrue .

Han.
Quid est,

fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.

Agor.

At enim hóc volo agas.

Han.
At enim ágo istuc.

Agor.

35O pátrue mi patruíssime.

Han.

Quid est?

Agor.
Ést lepida et lauta. út sapit.

Han.

Ingénium patris habet quód sapit.

Ag.

Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.

nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore.

Ad.

40Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,

ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.

multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,

quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.

Ant.

Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,

45quodque haruspéx de ambabus dixit.

Agor.
Velim de me aliquid dixerit.

Ant.

Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.

id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.

Agor.

Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,

libertatem, quia me amare hanc scit.

Ad.
Soror, sequere hac.

An.
Sequor.

Han.

50Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.

Ad.

Quis revocat?

Ag.
Qui bene volt vobis facere.

Ad.
Facere occasiost.

sed quis homost?

Ag.
Amicus vobis.

Ad.
Qui quidem inimicus non siet.

Ag.

Bonus est hic homo, mea voluptas.

Ad.
Pol istum malim quam malum.

Agor.

Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast.

Ad.
Hau precor.

Agor.

55Multa bona volt vobis facere.

Ad.
Bonus bonis bene feceris.

Han.

Gaudio ero vobis.

Ad.
At edepol nos voluptati tibi.

Han.

Libertatique.

Ad.
Istoc pretio tuas nos facile feceris.

Agor.

Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,

iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.

60ut pudice verba fecit, cogitate et commode,

ut modeste orationem praebuit.

Han.
Certo haec meast.

sed ut astú sum adgressus ad eas.

Agor.
Lepide hercle atque commode.

Han.

Pergo etiam temptare?

Agor.
In pauca confer: sitiunt qui sedent.

Han.

Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.

Agor.

65Nunc, pátrue, tu frugí bonae es. tené. vin ego hanc adpréndam?

Ad.

An patruos est, Agorastocles, tuos hic?

Agor.
Iam faxo scibis.

nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxomea eris sponsa.

Han.

Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce.

Agor.

Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.

70sed illúd quidem volui dícereimmo hercle díxi quod volebam.

Han.

Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.

Ad.

Quid in iús vocas nos? quid tibi debemus?

Agor.
Dicet illi.

Ad.

Etiam me meae latrant canes?

Agor.
At tu hercle adludiato:

dato mihi pro offa savium, pro ósse linguam obicito.

75ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

Han.

Ite si ítis.

Ad.
Quid nos fecimus tibi?

Han.
Fures estis ambae.

Ad.

Nosne tíbi?

Han.
Vos inquam.

Agor.
Atque ego scio.

Ad.
Quid id fúrtist?

Agor.
Hunc rogato.

Han.

Quia annos multos filias meas célavistis clam me,

atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.

Ad.

80Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.

Agor.

Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.

Ad.

Nil tecum ago, apscede opsecro.

Ag.
Atque hércle mecum agendum est.

nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;

et praedicabo quo modo vos furta faciatis multa

85quoque modo húius filias apud vós habeatis servas,

quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.

Ad.

Vbi sunt eae? aut quas, opsecro?

Ag.
Satis iám sunt maceratae.

H.

Quid si eloquamur?

Ag.
Censeo hercle, patrue.

Ad.
Misera timeo,

quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.

Han.

90Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,

ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;

nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,

eas dís est aequom gratias nos agere sempiternas,

quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.

95vos meae estis ambae filiae et hic ést cognatus vester,

huiusce fratris filius, Agorastocles.

Ad.
Amabo,

num hi falso oblectant gaudio nos?

Agor.
At ita me di servent,

ut hic páter est vester. date manus.

Ad.
Salve, insperate nobis

pater, complecti nos sine.

Ant.
Cupite atque exspectate

100pater, salve.

Ad.
Ambae filiae sumus.

Ant.
Amplectamur ambae.

Agor.

Quis me amplectetur postea?

Han.
Nunc ego sum fotunatus,

multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.

Ad.

Vix hoc videmur credere.

Han.
Magis quí credatis dicam.

nam vostra nutrixprimum me cognovit.

Ad.
Vbi ea, amabo, est?

Han.

105Apud hunc est.

Agor.
Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?

omitte saltem tu altera. nolo ego istuc.

Ad.
Enicas me.

...

prius quám tibi desponderit.

Agor.
Mitto.

Ad.
Sperate, salve.

Han.

Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.

110quibus núnc in terra melius est?

Agor.
Eveniunt digna dignis.

Han.

Tandem huic cupitum contigit.

Ag.
O Apella, o Zeuxis pictor,

cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?

nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.

Han.

deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,

115quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,

ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.

Ad.

Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.

Agor.

Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam

mihi te despondisse.

Han.
Memini.

Agor.
Et dotis quid promiseris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (85 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: