previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lycvs

Suspendant omnes nunciam se haruspices,

quam ego illis posthac quod loquantur creduam,

qui in re divina dudum dicebant mihi

malum damnumque maximum portendier:

5is explicavi meam rem postilla lucro.

Agor.

Salvos sis, leno.

Lyc.
Di te ament, Agorastocles.

Agor.

Magis benigne nunc salutas quam antidhac.

Lyc.

Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:

utquomque est ventus, exim velum vortitur.

Agor.

10Valeant apud te quos volo; atque haud te volo.

Lyc.

Valent ut postulatumst, verum non tibi.

Agor.

Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,

die fésto celebri nobilique Aphrodisiis.

Lyc.

Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.

Agor.

15Quid iam?

Lyc.
Quia os nunc frigefactas, quom rogas.

Agor.

Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum

apud te.

Lyc.
Apud me? numquam factum reperies.

Agor.

Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.

ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.

Lyc.

20Malus es, captatum me advenis cum testibus.

tuorum apud me nemost nec quicquam tui.

Agor.

Mementote illud, advocati.

Adv.
Meminimus.

Lyc.

Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.

hi qui illum dudum conciliaverunt mihi

25peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,

me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.

nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi,

eum adlegarunt, suom qui servom diceret

cum auro esse apud me; compositast fallacia,

30ut eo me privent atque inter se dividant.

lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.

Agor.

Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?

Lyc.

Nego: et negando, si quid refert, ravio.

Adv.

Periisti, leno. nam istest huius vilicus

35quem tibi nos esse Spartiatam diximus,

qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.

idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio.

Lyc.

Vae vostrae aetati.

Adv.
Id quidem in mundo est tuae.

Agor.

Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:

40manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date,

dum me videatis servom ab hoc abducere.—

Lyc.

Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.

consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.

sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem,

45prius quam hínc optorto collo ad praetorem trahor?

eheu, quom ego habui háriolos haruspices;

qui si quid bene promittunt, perspisso evenit,

id quod mali promittunt, praesentarium est.

nunc ibo, amicos consulam, quo me modo

50suspendere aequom censeant potissimum.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (46 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: