previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Agorastocles

Quid est? quid voltis, testes?

Adv.
Specta ad dexteram.

tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.

Coll.

Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei

trecenti nummi, qui vocantur Philippei.

5hinc me procura; propere hosce apsumi volo.

Lyc.

Edepol fecisti prodigum promum tibi.

age, eamus intro.

Coll.
Te sequor.

Lyc.
Age, age, ambula,

ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.

Coll.

Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.

L.

10Quin sequere me ergo.—

C.
Abduc intro. addictum tenes.—

Agor.

Quid nunc mi auctores estis?

Adv.
Vt frugi sies.

Agor.

Quid si animus esse non sinit?

Adv.
Esto ut sinit.

Agor.

Vidistis, leno quom aurum accepit?

Adv.
Vidimus.

Agor.

Eum vos meum esse servom scitis?

Adv.
Scivimus.

Agor.

15Rem adversus populi saepe leges?

Adv.
Scivimus.

Agor.

Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,

mox quom ad praetorem úsus veniet.

Adv.
Meminimus.

Agor.

Quid si recenti re aedis pultem?

Adv.
Censeo.

Agor.

Si pultem, non recludet?

Adv.
Panem frangito.

Agor.

20Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem,

meus sérvos ad eum veneritne?

Adv.
Quippini?

Agor.

Cum auri ducentis nummis Philippis?

Adv.
Quippini?

Ag.

Ibi extémplo leno errabit.

Ad.
Qua de re?

Ag.
Rogas?

quia centum nummis minus dicetur.

Adv.
Bene putas.

Agor.

25Alium censebit quaeritari.

Adv.
Scilicet.

Agor.

Extemplo denegabit.

Adv.
Iuratus quidem.

Ag.

Homo fúrti sese adstringet.

Ad.
Hau dubium id quidemst.

Agor.

Quantum quantum ad eum erit delatum.

Adv.
Quippini?

Agor.

Diespiter vos perduit.

Adv.
Te quippini?

Agor.

30Ibo et pultabo ianuam iam.

Adv.
Quippini?

Agor.

Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.

foras égrediri video lenonem Lycum.

adeste quaeso.

Adv.
Quippini? † si voles

operire capita, ne nos leno noverit,

35qui illi malae rei tantae fuimus inlices.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (31 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: