previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lycvs

Iam ego istúc revortar, miles: convivas volo

reperire nobis commodos, qui una sient;

interibi attulerint exta, atque eádem mulieres

iam ab re divina credo apparebunt domi.

5sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt?

et illé chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul?

Adv.

Aetoli cives te salutamus, Lyce,

quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi.

Lyc.

Fortunati omnes sitis, quod certo scio

10nec fore nec fortunam id situram fieri.

Adv.

Istic ést thensaurus stultis in lingua situs,

ut quaestui habeant male loqui melioribus.

Lyc.

Viam qui nescit, qua deveniat ad mare,

eum oportet amnem quaerere comitem sibi.

15ego male loquendi vobis nescivi viam:

nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi:

si bene dicetis, vostra ripa vos sequar,

si male dicetis, vostro gradiar limite.

Adv.

Malo bene facere tantundemst periculum

20quantum bono male facere.

Lyc.
Qui vero?

Adv.
Scies.

malo si quid bene facias, id beneficium interit;

bono si quid male facias, aetatem expetit.

Lyc.

Facete dictum. sed quid istúc ad me attinet?

Adv.

Quia nos honoris tui causa ad te venimus,

25quamquam bene volumus leniter lenonibus.

Lyc.

Si quid boni adportatis, habeo gratiam.

Adv.

Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus

neque pollicemur, neque adeo volumus datum.

Lyc.

Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas.

30sed quid nunc voltis?

Adv.
Hunc chlamydatum quem vides,

ei Mars iratust.

Coll.
Capiti vestro istuc quidem.

Adv.

Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.

Coll.

Cum praeda hic hodie incedet venator domum:

canes compellunt in plagas lepide lupum.

Lyc.

35Quis hic est?

Adv.
Nescimus nos quidem istum qui siet;

nisi dudum mane ut ad portum processimus,

atque istum e navi éxeuntem oneraria

videmus. adiit ad nos extemplo exiens;

salutat, respondemus.

Coll.
Mortalis malos,

40ut ingrediuntur docte in sycophantiam.

Lyc.

Quid deinde?

Adv.
Sermonem ibi nobiscum copulat.

ait peregrinum esse huius ignarum oppidi;

locum sibi velle liberum praeberier,

ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.

45tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.

Lyc.

Itane?

Adv.
Ille est cupiens, aurum habet.

Lyc.
Praeda haec meast.

Adv.

Potare, amare volt.

Lyc.
Locum lepidum dabo.

Adv.

At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat

neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,

50ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;

inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum.

Coll.

Nimis lépide de latrone, de Sparta optume.

Lyc.

Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi

et bene praecipitis et bonam praedam datis.

Adv.

55Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,

trecentos nummos Philippos portat praesidi.

Lyc.

Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.

Adv.

Quin hic quidem tuos est.

Lyc.
Opsecro hercle hortamini,

ut devortatur ad me in hospitium optumum.

Adv.

60Neque nos hortari neque dehortari decet

hominem peregrinum: tuam rem ages, si sapis.

nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:

nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.

Coll.

Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?

Adv.

65Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui:

illic ést ad istas res probus, quas quaeritas.

Coll.

Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.

Adv.

Illinc procul nos istuc inspectabimus.

Coll.

Bonam dedistis mihi operam.

Lyc.
It ad me lucrum.

Coll.

70Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.

Lyc.

Blande hominem compellabo. hóspes hospitem

salutat. salvom te advenire gaudeo.

Coll.

Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.

Lyc.

Hospitium te aiunt quaeritare.

Coll.
Quaerito.

Lyc.

75Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo,

te quaeritare a muscis.

Coll.
Minime gentium.

Lyc.

Quid itá?

Coll.
Quia a muscis si mi hospitium quaererem,

adveniens irem in carcerem recta via.

ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius,

80quam regi Antiocho óculi curari solent.

Lyc.

Edepol ne tibi illud possum festivom dare,

siquidém potes ésse te pati in lepido loco,

in lecto lepide strato lepidam mulierem

complexum contrectare.

Coll.
Is, leno, viam.

Lyc.

85Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,

vetustáte vino edentulo aetatem inriges;

ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,

quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,

ibi ut bálneator faciat unguentariam.

90sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.

Coll.

Quid itá?

Lyc.
Quia aurum poscunt praesentarium.

Coll.

Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.

Adv.

Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,

ut ipsus testis sit sibi certissumus?

95heus tu, qui furem captas, egredere ocius,

ut tute inspectes aurum lenoni dari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (71 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: