previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lycvs

Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem

leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam

quive ullum turis granum sacruficaverit.

nam ego hodie infelix dis meis iratissumis

5sex immolavi ágnos, nec potui tamen

propitiam Venerem facere utí esset mihi.

quoniam litare nequeo, ábii illim ilico

iratus, votui éxta prosicarier;

neque ea poricere volui, quoniam non bona

10haruspex dixit: deam esse indignam credidi.

eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.

quando id quod sat erat satis habere noluit,

ego pausam feci. sic ago, sic me decet.

ego faxo posthac di deaeque ceteri

15contentiores mage erunt atque avidi minus,

quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.

condigne haruspex, non homo trioboli,

omnibus in extis aibat portendi mihi

malum damnumque et deos esse iratos mihi.

20quid ei divini aut humani aequomst credere?

mina mihi argenti dono postilla datast.

sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,

qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?

sed eccum incedit.

Antamonides
Ita ut occepi dicere,

25lenulle, de illa pugna Pentetronica,

quom sexaginta milia hominum uno die

volaticorum manibus occidi meis.

Lyc.

Volaticorum hóminum?

Antam.
Ita dico quidem.

Lyc.

An, opsecro, usquam sunt homines volatici?

Antam.

30Fuere. verum ego interfeci.

Lyc.
Quo modo

potuisti?

Antam.
Dicam. viscum legioni dedi

fundasque; eo praésternebant folia farferi.

Lyc.

Quoi rei?

Antam.
Ad fundas viscus adhaeresceret.

Lyc.

Perge. optume hercle perieras. quid postea?

Antam.

35In fundas visci indebant grandiculos globos,

eo illós volantis iussi funditarier.

quid multa verba? quemquem visco offenderant,

tam crebri ad terram áccidebant quam pira.

ut quisque acciderat, eum necabam ílico

40per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.

Lyc.

Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter

faciat ut semper sacruficem nec umquám litem.

A.

An mi haec non credis?

L.
Credo, ut mi aequomst credier.

age eamus intro.

Lyc.
Dum exta referuntur, volo

45narrare tibi etiam unam pugnam.

Lyc.
Nil moror.

A.

Ausculta.

L.
Non hercle auscultabo.

A.
Quo modo?

colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,

nisi aut auscultas aut is in malam crucem.

Lyc.

Malam crucem ibo potius.

Antam.
Certumnest tibi?

Lyc.

50Certum.

Antam.
Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis

addice tuam mihi meretricem minusculam.

Lyc.

Ita res divina mihi fuit: res serias

omnis extollo ex hoc die in alium diem.

Antam.

Profestos festos habeam decretum est mihi.

Lyc.

55Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.—

Antam.
Seqor.

in hunc diem iam tuos sum mercennarius.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: