previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Adelphasivm

Negóti sibí qui volét vim paráre,

navem et mulierem, haec duo comparato.

nam nullae magis res duae plus negoti

habent, forte si occeperis exornare,

5neque umquam satis hae duae res ornantur

neque eis ulla ornandi satis satietas est.

atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.

nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,

postquam aurora inluxit, numquam concessamus

10ex industria ambae numquam concessamus

lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,

poliri expoliri, pingi fingi; et una

binae singulis quae dataé nobis ancíllae,

eae nos lavando eluendo operam déderunt,

15aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.

apage sis, negoti quantum in muliere una est.

sed vero duae, sat scio, maxumo uni

poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,

quae noctes diesque omni in aetate semper

20ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.

postremo modus muliebris nullust: numquam

lavando et fricando scimus facere finem.

nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.

Anterastilis

Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,

25quae tam callida et docta sis et faceta.

nam quom sedulo munditer nos habemus,

vix aegreque amatorculos invenimus.

Ad.

Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:

modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.

30nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.

Ant.

Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri

quam si salsa muriatica esse autumantur:

sine omni lepore et síne suavitate

nisí multa aqua usque et diu macerantur,

35olént, salsa súnt, tangere út non velís.

itém nos sumús

eius seminis mulieres sunt

insúlsae admodum átque invenústae

sine múnditia et súmptu.

Mil.

40Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:

scit, muriatica ut maceret.

Agor.
Quid molestu's?

Ad.

Soror, parce, amabo: sat est istuc alios

dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.

Ant.

Quiésco.

Ad.
Ergo amó te. sed hóc nunc respónde

45mihí: sunt hic ómnia,

quae ad deúm pacem opórtet adésse?

Ant.
Omnia áccuravi.

Agor.

Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum,

dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.

Mil.

Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?

50iam núm me decét donari

cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes?

lingua huíc excidít, ut ego opínor.

quíd hic, malum, astans ópstipuisti?

Agor.
Síne amem, ne opturba ac tace.

Mil.

Taceo.

Agor.
Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.

Ant.

55Eamus, mea soror.

Ad.
Eho amabo, quid illo nunc properas?

Ant.
Rogas?

quia erus nos apud aedem Veneris mantat.

Ad.
Maneat pol. mane.

turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier

prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,

miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,

60quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,

quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,

servolorum sordidulorum scorta diobolaria?

Mil.

I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,

propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,

65monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,

quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam.

Agor.

Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?

quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,

qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:

70hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.

Milphio, heus, ubi es?

Mil.
Assum ápud te, eccum.

Agor.
At ego elixus sis volo.

Mil.

Enim vero, ere, facis delicias.

Agor.
De tequidem haéc didici omnia.

Mil.

Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris?

Agor.
Nihil id quidemst:

deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.

Ant.

75Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet

exornatae ut simus.

Ad.
Immo vero sane commode;

nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.

non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,

et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.

80eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.

Agor.

Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.

nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.

Mil.

Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,

qui hanc ames.

Agor.
At vide sis, cum illac numquam limavi caput.

Mil.

85Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.

Agor.

Quid eo opust?

Mil.
Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.

Agor.

I in malam rem.

Mil.
Ibi sum équidem.

Agor.
Perdis.

Mil.
Taceo.

Agor.
At perpetuo volo.

Mil.

Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.

Ant.

Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;

90sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi

erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.

Ad.

Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.

bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:

aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.

95bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.

meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:

magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.

pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,

lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.

Agor.

100Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?

Mil.
Volo.

Agor.

Potesne mi auscultare?

Mil.
Possum.

Agor.
Abi domum ac suspende te.

Mil.

Quam ob rem?

Agor.
Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.

quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.

Mil.

Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.

Agor.

105At ego amo hanc.

Mil.
At ego esse et bibere.

Ad.
Eho tu, quid ais?

Ant.
Quid rogas?

Ad.

Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.

Ant.

Immo etiam in medio oculo paullum sordest.

Ad.
Cedo sis dexteram.

Agor.

Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?

Ant.

Nimia nos socordia hodie tenuit.

Ad.
Qua de re, obsecro?

Ant.

110Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,

primae ut inferremus ignem in aram.

Ad.
Aha, non factost opus:

quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.

prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo

sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,

115ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.

Agor.

Milphio.

Mil.
Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?

Agor.

Opsecro hercle, ut mulsa loquitur.

Mil.
Nil nisi laterculos,

sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.

Ag.

Ecquid amare videor?

M.
Damnum, quod Mercurius minime amat.

Agor.

120Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.

Ant.

Eamus, mea germana.

Ad.
Age sis, ut lubet.

Ant.
Sequere hac.

Ad.
Sequor.

Mil.

Eunt hae.

Agor.
Quid si adeamus?

Mil.
Adeas.

Agor.
Primum prima salva sis,

et secunda tu secundo salve in pretio; tertia

salve extra pretium.

Anc.
Tum pol ego et oleum et operam perdidi.

Agor.

125Quo te agis?

Ad.
Egone? in aedem Veneris.

Agor.
Quid eo?

Ad.
Vt Venerem propitiem.

Agor.

Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.

quid tu ais?

Ad.
Quid mihi molestu's, opsecro?

Agor.
Aha, tam saeviter.

Ad.

Mitte, amabo.

Agor.
Quid festinas? turba nunc illi est.

Ad.
Scio.

sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.

Agor.

130Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?

Ad.

Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:

eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.

Agor.

Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:

proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.

135quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †

Ad.

Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.

Agor.

Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.

Ad.

Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.

Mil.

Bellula hercle.

Agor.
I díerecte in maxumam malam crucem.

Mil.

140Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.

Ad.

Segrega sermonem. taedet.

Agor.
Age, sustolle hoc amiculum.

Ad.

Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.

Agor.

Quid agam nunc?

Ad.
Si sapias, curam hanc facere compendi potes.

Ag.

Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio?

M.
Ecce odium meum.

145quid me vis?

Ag.
Cur mi haec irata est?

M.
Cur haec irata est tibi?

cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. †

Agor.

Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis

quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos.

Mil.

Quid faciam?

Agor.
Exora, blandire, expalpa.

Mil.
Faciam sedulo.

150sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.

Agor.

Non faciam.

Ad.
Non aequos in me es, sed morare et male facis.

bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt.

liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:

dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam

155neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.

i, soror. apscede tu a me.

Agor.
Perii. ecquid agis, Milphio?

Mil.

Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas,

meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,

meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus

Agor.

160Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser,

nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.

Mil.

Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea.

ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit

atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera.

165quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?

si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi.

sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.

Ad.

Apscede hinc sis, sycophanta par ero.

Mil.
At scin quo modo?

iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,

170atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,

male formido: novi ego huius mores morosi malos.

quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.

Agor.

Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae

exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,

175em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.

Mil.

Impias, ere, te: oratorem verberas.

Agor.
Iam istoc magis:

etiam ocellum addam et labellum et linguam.

Mil.
Ecquid facies modi?

Ag.

sicine ego te orare iussi?

Mil.
Quo modo ergo orem?

Ag.
Rogas?

sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,

180huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,

huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas:

huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia,

huius cor, huius studium, huius savium, mastigia

omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea.

Mil.

185Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,

huius amica mammeata, mea inimica et malevola,

oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,

ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,

capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.

190nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,

itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito

propter amorem vestrum.

Ad.
Amabo, men prohibere postulas

ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet?

Ant.

Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus

195nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.

Ad.

Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.

non sum irata.

Agor.
Non es?

Ad.
Non sum.

Agor.
Da ergo, ut credam, savium.

Ad.

Mox dabo, quom ab re divina rediero.

Agor.
I ergo strenue.

Ad.

Sequere me, soror.

Agor.
Atque audin etiam? Veneri dicito

200multam meis verbis salutem.

Ad.
Dicam.

Ag.
Atque hoc audi.

Ad.
Quid est?

Agor.

Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.

respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (219 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: