next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Agorastocles

Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,

dubias, egenas, inopiosas consili,

quas tu sapienter, docte et cordate et cate

mihi reddidisti ópiparas opera tua.

5quibus pró bene factis fateor deberi tibi

et libertatem et multas grates gratias.

Milphio

Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.

nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,

gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι.

10nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo

tris facile corios contrivisti bubulos.

Agor.

Amans per amorem si quid feci, Milphio,

ignoscere id te mi aequom est.

Mil.
Haud vidi magis.

em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,

15item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:

post id locorum tu mihi amanti ignoscito.

Agor.

Si tibi lubido est aut voluptati, sino:

suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.

Mil.

Si auctoritatem postea defugeris,

20ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.

Agor.

Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?

quin si feriri video te, extemplo dolet.

Mil.

Mihi quidem hercle.

Ag.
Immo mihi.

Mil.
Istuc mavelim.

sed quid nunc tibi vis?

Agor.
Cur ego apud te mentiar?

25amo immodeste.

Mil.
Meae istuc scapulae sentiunt.

Agor.

At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,

lenonis huius meretricem maiusculam.

Mil.

Iam pridem equidem istuc ex te audivi.

Agor.
Differor

cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,

30illius domino, non lutumst lutulentius.

Mil.

Vin tu illi nequam dare nunc?

Agor.
Cupio.

Mil.
Em me dato.

Agor.

Abi díerectus.

Mil.
Dic mihi vero serio:

vin dare malum illi?

Agor.
Cupio.

Mil.
Em, eundem me dato:

utrumque faxo habebit, et nequam et malum.

Agor.

35Iocare.

Mil.
Vin tu illam hodie sine damno et dispendio

tuo túam libertam facere?

Agor.
Cupio, Milphio.

Mil.

Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei

trecenti nummi Philippi?

Agor.
Sescenti quoque.

Mil.

Satis súnt trecenti.

Agor.
Quid iis facturu's?

Mil.
Tace.

40totum lenonem tibi cum tota familia

dabo hodie dono.

Agor.
Qui id facturu's?

Mil.
Iam scies.

tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;

eum hic non novit leno. satin intellegis?

Agor.

Intellego hercle, sed quo evadas nescio.

Mil.

45Non scis?

Agor.
Non hercle.

Mil.
At ego iam faxo scies.

ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat

dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:

se amare velle atque obsequí animo suo;

locum sibi velle liberum praeberier,

50ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.

leno ad se accipiet auri cupidus ilico:

celabit hominem et aurum.

Agor.
Consilium placet.

Mil.

Rogato, servos veneritne ad eum tuos.

ille censebit quaeri: continuo tibi

55negabit. quid tu dubitas, quin extempulo

dupli tibi auri et hominis fur leno siet?

neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,

addicet praetor familiam totam tibi.

ita decipiemus fovea lenonem Lycum.

Agor.

60Placet consilium.

Mil.
Immo etiam, ubi expolivero,

magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.

Agor.

Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.

Aphrodisia hodie sunt.

Mil.
Scio.

Agor.
Oculos volo

meos délectare munditiis meretriciis.

Mil.

65Hoc primum agamus quod consilium cepimus.

abeamus intro, ut Collybiscum vilicum

hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.

Agor.

Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen

tibi auscultabo.—

Mil.
Faciam ut facto gaudeas.

70inest amoris macula huic homini in pectore,

sine damno magno quae elui ne utiquam potest.

itaque hic scelestus est homo leno Lycus,

quoi iam infortuni intenta ballistast probe,

quam ego haud multo post mittam e ballistario.

75sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.

haec est prior, quae meum erum dementem facit.

sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,

si vis videre ludos iucundissimos.

Agorastocles

Quid istúc tumultist, Milphio?

Mil.
Em amores tuos,

80si vis spectare.

Agor.
O multa tibi di dent bona,

quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (83 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: