previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dordalvs

Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri;

nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.

íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;

iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.

5sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem

maximam maiorem feci atque auxi civi femina?

sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,

nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;

nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:

10bonus volo iam ex hoc die essequod neque fiet neque fuit.

Tox.

Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,

itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.

quid agis?

Dor.
Credo.

Tox.
Únde agis te, Dordale?

Dor.
Credo tibi.

di dent, quae velis.

Tox.
Eho, an iám manu emisisti mulierem?

D.

15Crédo edepol, credo, inquam, tibi.

T.
Iam liberta auctu's?

D.
Enicas.

quin tíbi me dico crédere.

T.
Dic bona fíde: iam liberast?

D.
Ólim.

i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis.

líbera, inquam, est: ecquid audis?

Tox.
At tibi di bene faciant omnes.

númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.

Dor.

20Abi, iura, satis crédo.

Tox.

Vbi núnc tua libertást?

Dor.
Apud te.

Tox.
Ain, apud mést?

Dor.
Aio, inquam, apud te ést, inquam.

Tox.

Ita di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me.

nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo,

unde pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam

25vivás.

Dor.
Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt.

Tox.

Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut scias esse ita fácturum,

tabellás tene has, péllege.

Dor.
Istaé quid ad ?

Tox.
Immo ád te attinént et tuá refert.

nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.

D.
Quando?

T.
Haud dúdum.

Dor.

Quid istaé narrant?

Tox.
Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.

Dor.

30Cedo sáne mihi.

Tox.
At clare récitato.

Dor.
Tace, dúm pellego.

Tox.
Hau verbúm faciam

Dor.

Salutem dicit Toxilo Timarchides

et familiae omni. si valetis, gaudeo.

ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,

neque istóc redire his octo possum mensibus,

35itaque hic est quod me detinet negotium.

Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,

plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:

ea comportatur praeda, ut fiat auctio

publicitus; ea res me domo expertem facit.

40operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,

qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,

nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.

Dor.

Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant

aut quid erus tuos?

Tox.
Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni

45neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.

Dor.

Quae istaec lucrifera est Fortuna?

Tox.
Istas, quae norunt, roga.

ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.

sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.

Dor.
Bene me mones.

fac silentium.

Tox.
Nunc ad illud venies quod refert tua.

Dor.

50Iste quí tabellas adfert adduxit simul

forma expetenda liberalem virginem,

furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;

eam te volo accurare ut istic veneat.

ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:

55mancipio neque promittet neque quisquam dabit.

probum et numeratum argentum ut accipiat face.

haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.

Tox.

Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,

iam mihi credis?

Dor.
Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?

Tox.

60Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi.

Dor.
Nil mi opust

litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?

nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?

Tox.

Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.

quid metuis?

Dor.
Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,

65neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.

Tox.

Nil pericli mihi videtur.

Dor.
Scio istuc, sed metuo mihi.

Tox.

Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,

ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.

Dor.

Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust

70fieri doctos.

Tox.
Ne quis vero ex Arabia penitissuma

persequatur. etiam tu illam destinas?

Dor.
Videam modo

mercimonium.

Tox.
Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit

hospes ille, qui has tabellas attulit.

Dor.
Hicinest?

Tox.
Hic est.

Dor.

Haecine illást furtiva virgo?

Tox.
Iuxta tecum aeque scio,

75nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.

Dor.

Sat edepol concinnast facie.

Tox.
Vt contemptim carnufex.

taciti contemplemur formam.

Dor.
Laudo consilium tuom.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (74 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: