previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Toxilvs

Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia

hodie illam faciat leno libertam suam.

sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.

simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.

5curate istic vos atque adproperate ocius,

ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.

commisce mulsum, strutheacoluthequam appara,

bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.

iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.

Sat.

10Me dicit, euge.

Tox.
Lautum credo e balineis

iam hic adfuturum.

Sat.
Vt ordine omnem rem tenet.

Tox.

Collyrae facite ut madeant et colyphia,

ne mihi incócta detis.

Sat.
Rem loquitur meram.

nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;

15tum nisi cremore crassost ius collyricum,

nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:

quasiiuream esse ius decet collyricum.

nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.

Tox.

Prope me hic nescio quis loquitur.

Sat.
O mi Iuppiter

20terrestris, te coepulonus compellat tuos.

Tox.

O Saturio, opportune advenisti mihi.

Sat.

Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:

nam essurio venio, non advenio saturio.

Tox.

At edes, nam iam intus ventris fumant focula.

25calefieri iussi reliquias.

Sat.
Pernam quidem

ius est adponi frigidam postridie.

Tox.

Ita fieri iussi.

Sat.
Ecquid hallecis?

Tox.
Vah, rogas?

Sat.

Sapis múltum ad genium.

Tox.
Sed tu, ecquid meministi, here

qua de re ego tecum mentionem feceram?

Sat.

30Memini: ut murena et conger ne calefierent;

nam nimio melius oppectuntur frigida.

sed quid cessamus proelium committere?

dum mane est, omnis esse mortalis decet.

Tox.

Nimis paéne manest.

Sat.
Mane quod tu occeperis

35negotium agere, id totum procedit diem.

Tox.

Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi

tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi

dares utendos mutuos.

Sat.
Memini et scio,

et te me orare et mihi non esse quod darem.

40nihili parasitus est, cui árgentum domi est:

lubido extemplo coeperest convivium,

tuburcinari de suo, si quid domi est.

cynicum esse egentem oportet parasitum probe:

ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,

45marsuppium habeat, inibi paullum praesidi,

qui familiarem suam vitam oblectet modo.

Tox.

Iam nolo argentum: filiam utendam tuam

mihi da.

Sat.
Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.

Tox.

Non ad istuc quod tu insimulas.

Sat.
Quid eam vis?

Tox.
Scies.

50quia forma lepida et liberali est.

Sat.
Res itast.

Tox.

Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.

Sat.

Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?

Tox.

Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.

Sat.

Cupio hercle.

Tox.
Tum tu me sine illam vendere.

Sat.

55Tun illam vendas?

Tox.
Immo alium adlegavero

qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.

sicut istic leno non sex menses Megaribus

huc est cum commigravit.

Sat.
Pereunt reliquiae.

posterius istuc tamen potest.

Tox.
Scin quam potest?

60numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,

quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;

atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest

adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.

quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?

Sat.

65Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,

dum saturum vendas.

Tox.
Hoc, si facturu's, face.

Sat.

Faciam equidem quae vis.

Tox.
Bene facis. propera, abi domum;

praemonstra docte, praecipe astu filiae,

quid fabuletur: ubi se natam praedicet,

70qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.

sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;

et ut adfleat, cum ea memoret.

Sat.
Etiam tu taces?

ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.

Tox.

Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape

75tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,

quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.

Sat.
Eu, probe.

Tox.

Quasi sit peregrinus.

Sat.
Laudo.

Tox.
Et tu gnatam tuam

ornatam adduce lepide in peregrinum modum.

Sat.

πόθεν ornamenta?

Tox.
Abs chorago sumito;

80dare debet: praebenda aediles locaverunt.

Sat.

Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.

Tox.

Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,

continuo tu illam a lenone adserito manu.

Sat.

Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—

Tox.

85Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo

mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum,

me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (86 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: