previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Simo

Mélius anno hóc mihi nón fuit domi,

néc quod una ésca me iúverit magis.

prándium uxór mihi pérbonum dedit,

núnc dormitúm iubet me íre: minime.

5nón mihi fórte visum ílico fuit,

mélius quom prándium quám solet dedit:

vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.

nón bonust sómnus de prándio. apage.

clánculum ex aédibus me édidi foras.

10tóta turgét mihi uxór, scio, domi.

Tr.

Rés parata ést mala in vésperum huic seni.

nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.

Si.

Quóm magis cógito cúm meo animo:

quis dotátam uxorem átque anum habet,

15néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus

íre dormítum odio est véluti nunc mihi

éxsequi cérta res ést, ut abeam

pótius hinc ád forum quám domi cubem.

átque pol néscio, ut móribus sient

20vóstrae: haec sát scio quám me habeat male.

...

péius posthác fore quám fuit mihi.

Tr.

Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male:

níhil erit, quód deorum úllum accusites;

25te ípse iure óptimo mérito incusés licet.

témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.

hóc habet. répperi quí senem dúcerem,

quó dolo a dolorém procul péllerem.

áccedam. te ament plúrimum, Simo.

Si.

30Sálvos sis, Tránio.

Tr.
Út vales?

Si.
Nón male.

quíd agis?

Tr.
Hominem óptumum téneo.

Si.
Amicé facis,

quóm me laudás.

Tr.
Decet.

Si.
Cérte. quin mutuomst:

hércle ted haú bonum téneo servóm manu.


Theopr.
Heía, mastígia, ad redi.

Tr.
Iam ísti ero.

Si.

35quíd nunc? quam móx?

Tr.
Quid est?

Si.
Quód solet fíeri hic

íntus.

Tr.
Quid id est?

Si.
Scis iam quíd loquar. síc decet.

... morem geras.

víta quam sít brevis, ... simul cógita.

Tr.

... quid ... ehem,

40víx tandem percépi super his rébus nostris loqui.

Si.

músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet,

vino et victu probo, piscatu electili

vitam colitis. †

Tr.
Immo vita antehac erat:

nunc nobis omnia haec exciderunt simul.

Si.

45Quidum?

Tr.
Ita óppido occidimus omnes, Simo.

Si.

Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc

processerunt.

Tr.
Ita ut dicis facta hau nego.

nos profecto probe ut voluimus viximus.

séd, Simo, ita nunc ventus navem nostram deseruit.

Si.
Quid est?

50quó modo?

Tr.
Péssimo.

Si.
Quaéne subdúcta erat

túto in terra?

Tr.
.

Si.
Quid est?

Tr.
miserum, occidi.

Si.

Quí?

Tr.
Quia venit navis, nostrae navi quae frangatratem.

Si.

Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti?

Tr.
Eloquar.

erus péregre venit.

Si.
Tunc tibi ... portenditur,

55inde férriterium, postea crux.

Tr.
Per tua te genua obsecro,

ne indícium ero facias meo.

Si.
É me, ne quid metuas, nil sciet.

Tr.

Patrone, salve.

Si.
Nil moror mi istius modi clientis.

Tr.

Nunc hoc quod ad te noster me misit senex

Si.

Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:

60iam de istis rebus voster quid sensit senex?

Tr.

Nil quicquam.

Si.
Numquid increpavit filium?

Tr.

Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet ...

nunc te hoc orare iussit opere maximo,

ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.

Si.

65Non sunt venales.

Tr.
Scio equidem istuc. sed senex

gynaeceum aedificare volt hic in suis

et balineas et ambulacrum et porticum.

Si.

Quid ergo somniavit?

Tr.
Ego dicam tibi.

dare volt uxorem filio quantum potest,

70ad eam rem facere volt novom gynaeceum.

nam sibi laudavisse hasce ait architectonem

nescio quem exaedificatas insanum bene;

nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.

nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,

75quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam

sub sicco lumine usque perpetuom diem.

Si.

Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen

sol semper hic est usque a mani ad vesperum:

quasi flagitator astat usque ad ostium,

80nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.

Tr.

Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?

Si.

Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.

Tr.

At tamen inspicere volt.

Si.
Inspiciat, si lubet;

si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo

85ipse aedificato.

Tr.
Eon, voco huc hominem?

Si.
I, voca.

Tr.

Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas

duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,

qui solus facio facinora immortalia?

vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.

90novicium mihi quaestum institui non malum:

nam muliones mulos clitellarios

habent, at égo habeo homines clitellarios.

magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.

nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.

95heus Théopropides.

Th.
Hém quis hic nóminat me?

Tr.

Eró servos múltis modís fidus.

Th.
Únde is?

Tr.

Quod me miseras, adfero omne impetratum.

Th.

Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti?

Tr.

Seni non erat otium, id sum opperitus.

Th.

100Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.

Tr.

Heus tu, si voles verbum hóc cogitare,

simul flare sorbereque haud factu facilest.

ego híc esse et íllic simitu hau pótui.

Th.

Quid nunc?

Tr.
Vise, specta tuo usque arbitratu.

Th.

105Age i, duce me.

Tr.
Num moror?

Th.
Supsequor te.

Tr.

Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.

sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse.

Th.

Quid tandem?

Tr.
Orat ut suadeam Philolacheti,

ut istas remittat sibi.

Th.
Haud opinor.

110sibi quisque ruri metit. si male emptae

forent, nobis istas redhibere haud liceret.

lucri quidquid est, id domum trahere oportet.

misericordias ... hominem oportet.

Tr.

Morare hercle ... facis. subsequere.

Th.
Fiat.

115 tibi ego operám.

Tr.
Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.

Si.

Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.

Th.

Dei te ament.

Si.
Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.

Th.

Nisi tibi est incommodum.

Si.
Immo commodum. i intro atque inspice.

Th.

At enim mulieres

Si.
Cave tu ullam flocci faxis mulierem.

120qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.

Th.

Tamquam?

Tr.
Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine,

te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?

Th.

Video.

Tr.
Ergo inridere ne videare et gestire admodum;

noli facere mentionem te has emisse.

Th.
Intellego,

125et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.

quid nunc?

Si.
Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.

Th.

Bene benigneque arbitror te facere.

Si.
Factum edepol volo.

vin qui perductet?

Th.
Apage istum perductorem, non placet.

quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

Tr.

130Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?

Th.

Luculentum edepol profecto.

Tr.
Age specta postes cuius modi,

quanta firmitate facti et quanta crassitudine.

Th.

Non videor vidisse postis pulchriores.

Si.
Pol mihi

eo pretio empti fuerant olim.

Tr.
Audinfuerantdicere?

135vix videtur continere lacrimas.

Th.
Quanti hosce emeras?

Si.

Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.

Th.

Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.

Tr.

Quapropter?

Th.
Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.

Tr.

Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.

140atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;

non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.

viden coagménta in foribus?

Th.
Video.

Tr.
Specta, quam arte dormiunt.

Th.

Dormiunt?

Tr.
Illud quidem, ut conivent, volui dicere.

satin habes?

Th.
Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.

Tr.

145Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?

Th.

Non edepol video.

Tr.
At ego video. nam inter volturios duos

cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.

quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.

iam vides?

Th.
Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.

Tr.

150At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis

conspicari, si volturios forte possis contui.

Th.

Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.

Tr.

Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.

Th.

Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.

Si.

155Latius démum est operae pretium ivisse.

Th.
Recte edepol mones.

Si.

Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.

nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.

Th.

Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.

quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

Si.

160Aedis dico.

Th.
Ergo intro eo igitur sine perductore.

Si.
Ilicet.

Th.

Ibo intro igitur.

Tr.
Mane sis videam, ne canis

Th.
Agedum vide.

Tr.

Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem?

at etiam restas? est! ábi istinc.

Si.
Nil pericli est, age modo.

tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.

165eo ego hinc ad forum.—

Th.
Fecisti commode, bene ambula.

Tranio, age, canem istam a foribus aliquis abducat face,

etsi non metuenda est.

Tr.
Quin tu illam aspice ut placide accubat;

nisi molestum vis videri te atque ignavom.

Th.
Iam ut lubet.

sequere hac me igitur.—

Tr.
Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (170 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: