previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Milphidippa

Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.

dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.

Pyrg.

Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.

Milph.

Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,

5qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?

eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,

domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,

quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,

militem Pyrgopolynicem.

Pyrg.
Satin haec quoque me deperit?

10meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.

Pal.

Quo argumento?

Pyrg.
Quia enim loquitur laute et minime sordide.

Pal.

Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.

Pyrg.

Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.

hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.

Pal.

15Priusne quam illam oculis tuis videas?

Pyrg.
Video id quod credo tibi.

tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.

Pal.
Hercle hanc quidem

nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,

ego hanc continuo uxorem ducam.

Pyrg.
Quíd ergo hanc dubitas conloqui?

Pal.

Sequere hac me ergo.

Pyrg.
Pedisequos tibi sum.

Milph.
Vtinam, cuius causa foras

20sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.

Pal.

Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;

homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.

Milph.
Quem ego hic audívi?

Pal.

Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.

Milph.

Tum pól ego id quod celo haú celo.

Pal.
Immo et célas et non célas.

Milph.

25Quo argúmento?

Pal.
Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.

Milph.

Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.

Pal.
Amat múlier quaedam quéndam.

Milph.

Pol istúc quidem multae.

Pal.
At nón multae de dígito donum míttunt.

Milph.

Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.

sed hic númquis adest?

Pal.
Vel adést vel non.

Milph.
Cedo mihi solae sólum.

Pal.

30Brevin án longinquo sérmoni?

Milph.
Tribus vérbis.

Pal.
Iam ad te rédeo.

Pyrg.

Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?

Pal.

Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.

Pyrg.
Propera, éxpectando excrúcior.

Pal.

Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.

Pyrg.

Age age út tibi maxume cóncinnumst.

Pal.
Nullúmst hoc stolidius sáxum.

35redeo ád te. quid me vóluisti?

Milph.
Quo pácto hoc Ilium accédi

velis, út ferrem abs te consilium.

Pal.
Quasi hunc dépereat

Milph.
Teneo ístuc.

Pal.

Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.

Milph.

Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.

Pal.

Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.

Pyrg.

40Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.

Pa.

Adsum, ímpera, si quid vís.

Py.
Quid illaec narrát tibi?

Pa.
Lamentári

ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,

quia tís egeat, quia careat. ob eám rem huc ad te míssast.

Pyrg.

Iube adíre.

Pal.
At scin quid facias? facitó fastidi plénum,

45quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.

Pyrg.

Memini ét praeceptis párebo.

Pal.
Vocon érgo hanc quae te quaérit?

Pyrg.

Adeát, si quid volt.

Pal.
quid vis, adi, múlier.

Mil.
Pulcher, sálve.

Pyrg.

Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.

Milph.

Tecum aétatem exigere út liceat

Pyrg.
Nimium óptas.

Milph.
Non me dico,

50sed erám meam, quae te démoritur.

Pyrg.
Multae aliae ídem istuc cúpiunt,

quibus cópia non est.

Milph.
Écastor haud mírum, si te habes cárum,

hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.

deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?

Pal.
Non hércle humanust érgo

nam vólturio plus húmani credo ést.

Pyrg.
Magnum me fáciam

55nunc quom íllaec me sic cónlaudat.

Pal.
Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?

quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.

Pyrg.

Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.

Milph.

Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.

nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.

Pyrg.

60Quid núnc tibi vis, muliér? memora.

Milph.
Vt quae cupit, eam ne spérnas,

quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.

Pyrg.

Quid núnc volt?

Mil.
Te compéllare et complécti et contrectáre.

nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit.

age, Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre,

65expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.

Pyrg.

Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi,

meam sic volgo póllicitere operám?

Pal.
Audin tu, múlier?

dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces,

non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.

Milph.

70Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.

Pal.
Talentúm Philippi huic opus aúri est;

minus áb nemine accípiet.

Milph.
Eu ecastór nimis vilest tándem.

Pyrg.

Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum,

plus mi aúri mille est módiorum Philippí.

Pal.
Praeter thensaúros.

tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †

Milph.

75Eu ecástor hominem périurum.

Pal.
Vt ludó?

Milph.
Quid ego? ut sublécto?

sed amábo, mitte me áctutum.

Pal.
Quin tu huíc respondes áliquid,

aut fácturum aut non fácturum?

Milph.
Quid illám miseram animi excrúcias,

quae númquam male de meritast?

Pyrg.
Iube eámpse exire huc ád nos.

dic me ómnia quae volt fácturum.

Milph.
Facis núnc ut te facere aéquom,

80quom, quaé te volt, eandém tu vis,

Pal.
Non ínsulsum huic ingénium.

Milph.

Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te.

quid est? út ludo?

Pal.
Nequeo hércle equidem risú meo moderari.

Milph.
...

ob eám causam huc abs te ávorti.

Pyrg.
Non édepol tu scis, múlier,

quantum égo honorem nunc ílli habeo.

Milph.
Scio, et ístuc illi dícam.

Pal.

85Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.

Mil.
Pol istuc tibi crédo.

Pal.

Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit,

et púeri annos octíngentos vivónt.

Milph.
Vae tibi, nugátor.

Pyrg.

Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.

Pal.

Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.

Milph.

90Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?

Pyrg.

Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.

Pal.

Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.

Milph.

Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.

Pal.

Quin érgo abis, quando résponsumst?

Milph.
Ibo átque illam huc addúcam,

95proptér quam opera est mihi. númquid vis?

Pyrg.
Ne mágis sim pulcher quám sum,

ita mea forma habet sóllicitum.

Pal.
Quid hic núnc stas? quin abis?

Milph.
Ábeo.

Pal.

Atque ádeo, audin tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat

Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.

Milph.

Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.

Pal.

100Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.

Milph.

Remoráre, abeo. —

Pal.
Neque remoror neque tángo neque tetáceo.

Pyrg.

Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (125 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: