previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Periplectomenvs

Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa,

domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque

minus tenetis, denuo volo percipiatis plane;

satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.

Acrotelevtivm

5Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone,

me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari,

si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

Per.

At melius est monerier.

Acr.
Meretricem commoneri,

quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro,

10postquam adbibere auris meae tuae oram orationis,

tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.

Per.

At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi

regionem fugere consili prius quam repertam haberent.

Acr.

Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose,

15ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;

sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat,

obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.

Per.

Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:

nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.

Acr.

20Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.

Per.

Mala mulier mers est.

Acr.
Ne pave, peioribus conveniunt.

Per.

Ita vos decet. consequimini.

Pal.
Cesso égo illis obviam ire?

venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.

Per.

Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt

25quas me iussisti adducere et quo ornatu.

Pal.
eu, noster esto.

Palaestrio Acroteleutium salutat.

Acr.
Quis hic amabo est,

qui tam pro nota nominat me?

Per.
Hic noster architectust.

Acr.

Salve, architecte.

Pal.
Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te

oneravit praeceptis?

Per.
Probe meditatam utramque duco.

Pal.

30Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.

Per.

Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.

Acr.

Nempe lúdificari militem tuom erum vis?

Pal.
Exlocuta es.

Acr.

Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.

Pal.

Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.

Acr.
Fiet.

Pal.

35Quasi militi animum adieceris, simulare.

Acr.
Sic futurum est.

Pal.

Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.

Acr.

Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.

Pal.

Quasique anulum hunc ancillula tua abs detulerit ad me,

quem ego militi porro darem tuis verbis.

Acr.
Vera dicis.

Per.

40Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?

Acr.
Meliust.

nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,

bene lineatam si semel carinam conlocavit,

facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.

nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast,

45atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.

si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det

(novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.

Pal.

Nempe novisti militem meum erum?

Acr.
Rogare mirumst.

populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,

50moechum unguentatum.

Pal.
Num ille te nam novit?

Acr.
Numquam vidit:

qui noverit me quis ego sim?

Pal.
Nimis lépide fabulare;

eopotiuerim lepidius pol fieri.

Acr.
Potin ut hominem

mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide

ero, cúlpam omnem in me imponito.

Pal.
Age igitur intro abite,

55insistite hoc negotium sapienter.

Acr.
Alia cura.

Pal.

Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum

conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo

a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.

hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote,

60quasi clanculum ad eum missa sit.

Per.
Faciemus. alia cura.

Pal.

Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —

Per.

Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane,

ut concubinam militis meus hospes habeat hodie

atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus,

65quid tibi ego mittam muneris!

Acr.
Datne ab se mulier operam?

Per.

Lepidissume et compsissume.

Acr.
Confido confuturum.

ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,

haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.

Per.

Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,

70ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,

ne quid, ubi miles venerit, titubetur.

Acr.
Tu morare. —

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (80 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: