previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pal.

Praecépta facito ut mémineris.

Philocomasivm
Totiéns monere mírumst.

Pal.

At metuo ut satis sis subdola.

Phil.
Cedo vel decem, edocebo

minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.

Pal.

Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.

5quid ais tu, Sceledre?

Scel.
Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.

Pal.

Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,

dispessis manibus, patibulum quom habebis.

Scel.
Quamnam ob rem?

Pal.

Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?

Scel.
Pro di immortales,

eri cóncubinast haec quidem.

Pal.
Mihi quoque pol ita videtur.

10age nunciam, quando lubet

Scel.
Quid agam?

Pal.
Perire propera.

Phil.

Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem

falso insimulavit?

Pal.
Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.

Phil.

Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?

Pal.

Atque cum álieno adulescentulo dixit.

Scel.
Dixi hercle vero.

Ph.

15Tun me vidisti?

S.
Atque his quidem hercle oculis.

Ph.
Carebis, credo,

qui plus vident quam quod vident.

Scel.
Numquam hercle deterrebor

quin viderim id quod viderim.

Phil.
Ego stulta et mora multum,

quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.

Scel.

Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;

20ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.

non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.

sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,

unde exit haec?

Pal.
Vnde nísi domo?

Scel.
Domo?

Pal.
viden?

Scel.
Te video.

nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;

25nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus

neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.

Pal.

Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?

Phil.
Ecastor ergo

mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.

Pal.

Quid somniasti?

Phil.
Ego eloquar. sed amabo advortite animum.

30hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa

venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;

ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.

Pal.

Palaestrionis somnium narratur. perge porro.

Phil.

Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem

35suspicionem maximam sum visa sustinere.

nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,

me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,

quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.

id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.

Pal.

40Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?

eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare.

narrandum ego istuc militi censebo.

Phil.
Facere certum est,

neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. —

Scel.

Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

Pal.

45Scin te periisse?

Scel.
Nunc quidem domi certo est. certa res est

nunc nostrum observare ostium, ubi ubist.

Pal.
At, Sceledre, quaeso,

ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit

atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.

Scel.

Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo

50me id iam non vidisse arbitror.

Pal.
Ne tu hercle sero, opinor,

resipisces: si ad erum haec res priusdevenerit, peribis pulchre.

Scel.

Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.

Pal.

Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.

Scel.

Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.

Pal.

55Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:

dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu's paene.

sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (62 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: