previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sceledrvs

Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,

certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae

Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.

Pal.

Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.

Scel.

5Quis hic est?

Pal.
Tuos conservos. quid agis, Sceledre?

Scel.
Te, Palaestrio,

volup est convenisse.

Pal.
Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.

Scel.

Metuo

Pal.
Quid metuis?

Scel.
Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,

maxumum in malum cruciatumque insuliamus.

Pal.
Tu sali

solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror.

Scel.

10Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.

Pal.

Quod id est facinus?

Scel.
Impudicum.

Pal.
Tute scias soli tibi,

mihi ne dixis, scire nolo.

Scel.
Non enim fáciam quin scias.

simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.

Pal.

Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam.

Scel.

15Di te perdant.

Pal.
Te istuc aequomquoniam occepisti, eloqui.

Scel.

Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,

atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero

nescio quo adulescente.

Pal.
Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?

Scel.

Profecto vidi.

Pal.
Tutin?

Scel.
Egomet duobus his oculis meis.

Pal.

20Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.

Scel.
Num tibi

lippus videor?

Pal.
Medicum istuc tibi meliust percontarier.

verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:

tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.

nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis

25tuom stultiloquium.

Scel.
Qui vero dupliciter?

Pal.
Dicam tibi.

primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;

iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.

Scel.

Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.

Pal.

Pergin, infelix?

Scel.
Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?

30quin etiam nunc intus hic in proxumost.

Pal.
Eho an non domist?

Scel.

Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.

Pal.

Certum est facere. —

Scel.
Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,

quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.

quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:

35nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,

si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?

dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;

edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,

credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.

40hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;

non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.

Pal.

Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?

quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis?

Scel.
Quid est?

Pal.

Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?

Scel.

45Quid, nusquam?

Pal.
Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.

Sc.

Quid negotist?

Pal.
Quid negoti sit rogas?

Sc.
Cur non rogem?

Pal.

Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?

Scel.

Quam ob rem iubeam?

Pal.
Philocomasium eccam domi, quam in proxumo

vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.

Scel.

50Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.

Pal.

Quid iam?

Scel.
Quia luscitiosu's.

Pal.
Verbero, edepol tu quidem

caecus, non luscitiosu's. nam illa quidem ... domi.

Scel.

Quid, domi?

Pal.
Domi hercle vero.

Scel.
Abi, ludis me, Palaestrio.

Pa.

Tum mihi sunt manus ínquinatae.

Sc.
Qui dum?

Pa.
Quia ludo luto.

Scel.

55Vae capiti tuo.

Pal.
Tuo istuc, Sceledre, promitto fore,

nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.

sed fores cóncrepuerunt nostrae.

Scel.
At ego ilico observo foris;

nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.

Pal.

Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.

Scel.

60Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:

homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.

hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.

Pal.

Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.

vin iam faciam, ut stultividum ... fateare?

Scel.
Age face.

Pal.

65Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?

Scel.
Volo.

Pal.

Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?

Scel.
Atque arguo

eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.

Pal.

Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?

Scel.
Scio.

Pal.

Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?

Scel.
Scio.

Pal.

70Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,

dignun es verberibus multis?

Scel.
Dignus.

Pal.
Serva istas fores,

ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.

Scel.

Consilium est ita facere.

Pal.
Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —

Scel.

Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim

75an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.

nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.

sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,

primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;

nam illic noster est fortasse circiter triennium,

80neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.

sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.

sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (83 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: