previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Periplectomenvs

Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis

videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.

mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,

ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:

5quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,

extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.

quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam

dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.

atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,

10adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.

Pal.

Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:

ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;

sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.

adgrediar hominem.

Per.
Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?

Pal.

15Quid agis, Periplectomene?

Per.
Hau multos homines, si optandum foret,

nunc videre et convenire quam te mavellem.

Pal.
Quid est?

quid tumultuas cum nostra familia?

Per.
Occisi sumus.

Pal.

Quid negotist?

Per.
Res palamst.

Pal.
Quae res palamst?

Per.
De tegulis

modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium

20per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem

osculantis.

Pal.
Quis homo id vidit?

Per.
Tuos conservos.

Pal.
Quis is homost?

Per.

Nescio, ita abripuit repente sese subito.

Pal.
Suspicor

me periisse.

Per.
Vbi abit, conclamo: ‘heus quid agis tuinquamin tegulis?’

ille mihi abiens ita responditse sectari simiam.’

Pal.

25Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam.

sed Philocomasium hicine etiam nunc est?

Per.
Quom exibam, hic erat.

Pal.

I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi

familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,

propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.

Per.

30Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.

Pal.
Volo. hoc ei dicito:

profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri

earumque artem et disciplinam optineat colere.

Per.
Quem ad modum?

Pal.

Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit.

siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.

35os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,

confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.

qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:

domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,

domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias.

40nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:

domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.

Per.

Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio,

quod volutas tute tecum in corde?

Pal.
Paulisper tace,

dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo

45quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,

qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.

Per.

Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide,

quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans.

pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;

50ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,

dextera digitis rationem computat, ferit femur

dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.

concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,

eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.

55quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.

ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.

apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;

nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,

cui bini custodes semper totis horis occubant.

60euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;

numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.

habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude,

nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.

tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:

65vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam.

Pal.
Audio.

Per.

Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule,

arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.

anteveni aliqua aut aliquosum circumduce exercitum,

coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;

70interclude inimicis commeatum, tibi muni viam

qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas

tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.

reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,

quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.

75magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.

tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast

nos inimicos profligare posse.

Pal.
Dico et recipio

ad me.

Per.
Et ego impetrare dico id quod petis.

Pal.
At te Iuppiter

bene amet.

Per.
Auden participare me quod commentu's?

Pal.
Tace,

80dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias

iuxta mecum mea consilia.

Per.
Salva sumes indidem.

Pal.

Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,

neque habet plus sapientiai quam lapis.

Per.
Ego istuc scio.

Pal.

Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam,

85ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram

dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo,

tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortier

dicam hospitio.

Per.
Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.

Pal.

Vt si illic concriminatus sit advorsum militem

90meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,

eam arguam vidisse apud te contra conservom meum

cum suo amatore amplexantem atque osculantem.

Per.
Immo optume.

idem ego dicam, si ex me exquiret miles.

Pal.
Sed simillimas

dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,

95ne titubet, si exquiret ex ea miles.

Per.
Nimis doctum dolum.

sed si ambas videre in uno miles concilio volet,

quid agimus?

Pal.
Facilest: trecentae possunt causae conligi:

non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,

prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest”,

100quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via

inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.

Per.

Placet ut dicis.

Pal.
Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube

cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,

ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,

105de gemina sorore.

Per.
Docte tíbi illam perdoctam dabo.

numquid aliud?

Pal.
Intro ut abeas.

Per.
Abeo. —

Pal.
Et quidem ego ibo domum

atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo,

qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.

nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium

110participaverit de amica eri, sese vidisse eam

hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.

novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio.

si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:

res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.

115si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,

usque donec persecutus volpem ero vestigiis.

sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;

nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (156 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: