previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Charinvs

Homó me misérior nullúst aeque, opínor,

neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;

satin quídquid est, quam rem agere óccepi,

proprium nequit mihi evenire quod cupio?

5ita míhi mala res aliqua óbicitur,

bonum quaé meum comprimit cónsilium.

míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretioeripui,

ratús clam patrém me meúm posse habere:

is rescivit et vidit, et perdidit me;

10neque is cum roget quid loquar cogitatumst,

ita animi decem in pectore incerti certant.

nec quid corde nunc consili capere possim

scio, tantus cum cura meost error animo,

dum servi mei perplacet mihi consilium,

15dum rursum haud placet nec pater potis videtur

induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.

nunc si dico ut res est atque illam mihi me

emisse indico, quem ad modum existumet me?

atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;

20scio saevos quam sit, domo doctus. igitur

hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare.

iam hínc olim invitum domo extrusit ab se,

mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.

úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?

25nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:

muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,

néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.

nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.

Dem.

Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius?

30sollicitus mihí nescio qua re videtur.

Char.
Attatae,

meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater?

Dem.

Vnde incedis, quid festinas, gnate mi?

Char.
Recte, pater.

Dem.

Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color?

numquid tibi dolet?

Char.
Nescio quid meo animost aegre, pater.

35poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.

Dem.

Per mare ut vectu's, nunc oculi terram mirantur tui.

Ch.

Magis opinor

D.
Id est profecto; verum actutum abscesserit.

ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.

Char.

Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.

Dem.

40Cras agito, perendie agito.

Char.
Saepe ex te audivi, pater:

rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.

Dem.

Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.

Char.

Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.

Dem.

Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?

45iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;

quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.

Char.

Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio

de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.

D.

Quin ego hunc adgredior de illa?

Ch.
Quin ego hinc me amolior?

50eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam.

Dem.
Immo mane;

paucula etiam sciscitare prius volo.

Char.
Dic quid velis.

Dem.

Vsquene valuisti?

Char.
Perpetuo recte, dum quidem illic fui;

verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.

Dem.

Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.

55sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?

Char.

Advexi.

Dem.
Quid? ea ut videtur mulier?

Ch.
Non edepol mala.

Dem.

Vt moratast?

Char.
Nullam vidi melius mea sententia.

D.

Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi.

Ch.
Eho an vidisti, pater?

Dem.

Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.

Ch.

60Qui vero?

D.
Quianon nostra formam habet dignam domo.

nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,

lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,

quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:

horunc illa nihilum quicquam facere poterit.

Char.
Admodum.

65ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.

Dem.

Ne duas, neve te advexisse dixeris.

Char.
Di me adiuvant.

Dem.

Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,

neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,

neque sinam.

Char.
Qui vero?

Dem.
Quia illa forma matrem familias

70flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,

contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,

vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:

impleantur élegeorum meae fores carbonibus.

atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae

75mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?

Char.

Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior.

sed quid illá nunc fiet?

Dem.
Recte. ego emero matri tuae

ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,

ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:

80ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,

neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.

Char.

Quid si igitur reddatur illi unde empta est?

Dem.
Minime gentium.

Char.

Dixit se redhibere, si non placeat.

Dem.
Nihil istoc opust:

litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;

85multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,

quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.

me tibi illam posse opinor luculente vendere.

Char.

Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater.

Dem.

Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi

90ut emerem aut ad istanc faciem.

Char.
At mihi quidam adulescens, pater,

mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.

Dem.

Viginti minis opinor posse me illam vendere.

Char.

At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae.

Dem.

At ego

Char.
Quin ego, inquam

Dem.
Ah, nescis quid dicturus sum, tace.

95tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.

Ch.

Quo vortisti?

D.
Ad illum qui emit.

Ch.
Vbinamst is homo gentium?

Dem.

Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas.

Char.

Hercle illunc divi infelicent, quisquis est.

Dem.
Ibidem mihi

etiam nunc adnutat addam sex minas.

Char.
Septem mihi.

Dem.

100Numquam edepol me vincet hodie.

Char.
Commodis poscit, pater.

Dem.

Nequiquam poscit: ego habeo.

Char.
At illic pollicitust prior.

Dem.

Nihili facio.

Char.
Quinquaginta poscit.

Dem.
Non centum datur.

potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?

maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;

105sanus non est ex amore illius. quod posces feres.

Char.

Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit

eius amore.

Dem.
Multo hercle ille magis senex, si tu scias.

Char.

Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior

ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.

D.

110Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro.

C.
Quid ais?

D.
Quid est?

C.

Non ego illám mancupio accepi.

D.
Sed ille illam accipiet. sine.

Char.

Non potes tu lege vendere illam.

Dem.
Ego aliquid videro.

Char.

Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio

quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?

Dem.

115Ego scio velle.

Char.
At pol ego esse credo aliquem qui non velit.

D.

Quid id mea refert?

C.
Quia illi suam rem esse aequomst in manu.

D.

Quid ais?

C.
Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.

Dem.

Prius respondes quam rogo.

Char.
Prius emis quam vendo, pater.

nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.

Dem.

120Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,

ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.

numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.

C.

Certumnest?

D.
Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,

ibi venibit.

Char.
Vin me tecum illo ire?

Dem.
Nolo.

Char.
Non places.

Dem.

125Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.

Char.

Tu prohibes.

Dem.
At me incusato: te fecisse sedulo.

ad portum ne bitas, dico iam tibi.

Char.
Auscultabitur.

Dem.

Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,

sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat

130ire dudum. me moror quom hic asto.—

Char.
Nullus sum, occidi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (117 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: