previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Acanthio

Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere,

erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,

abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.

simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),

5simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,

detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast:

cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.

ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:

et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.

Char.

10Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?

curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.

Acan.
Nugas ago.

quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.

Char.

Mali nescio quid nuntiat.

Acan.
Genua hunc cursorem deserunt;

perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,

15perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.

Char.

At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.

Acan.

numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.

domin án foris dicam esse erum Charinum?

Char.
Ego animi pendeo.

quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.

Acan.

20Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?

áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?

num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?

Char.
Ecce me,

Acanthio, quem quaeris.

Acan.
Nusquamst disciplina ignavior.

Char.

Quae malae res ágitant?

Acan.
Multae, ere, te átque me.

Char.

25Quid ést negoti?

Acan.
Périimus.

Char.

Principium id inimicis dato.

Acan.

At tibi sortito id optigit.

Char.

Loquere íd negoti quidquid est.

Acan.
Placide, volo adquiescere.

tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.

Char.

30Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.

Acan.

At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.

Char.

Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.

Acan.

At ego maledicentiorem quam te novi neminem.

Char.

Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?

Acan.

35Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit.

Char.

Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet

sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?

Acan.

Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.

ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.

Ch.

40Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.

Ac.
Em dabitur, tene.

Char.

Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?

Acan.
Opera licet

experiri, qui me rupi causa currendo tua,

ut quae scirem scire actutum tibi liceret.

Char.
Liberum

caput tibi faciam cis paucos mensis.

Acan.
Palpo percutis.

Char.

45Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?

quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.

Ac.
Ah,

lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.

Ch.

Sicine mi obsequens es?

Ac.
Quid vis faciam?

Ch.
Tun? id quod volo.

Ac.

Quid id est igitur quod vis?

Ch.
Dicam.

Ac.
Dice.

Ch.
At énim placide volo.

Acan.

50Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?

Char.

Vae tibi.

Acan.
Tibi equidem a portu adporto hoc

Char.
Quid fers? dic mihi.

Acan.

Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.

Char.

Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.

nullus sum.

Ac.
Immo es

Ch.
Scio iam, miserum dices tu.

Ac.
Dixi ego tacens.

Char.

55Quid istuc est mali?

Acan.
Ne rogites, maxumum infortunium est.

Char.

Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.

Acan.

Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.

Char.

Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.

Acan.

Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.

Char.

60Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices,

quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.

Ac.

Tandem indignus videor?

Char.
Immo dignus.

Ac.
Equidem credidi.

Char.

Obsecro, num navis periit?

Acan.
Salvast navis, ne time.

Ch.

Quid alia armamenta?

Ac.
Salva et sana sunt.

Ch.
Quin tu expedis

65quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.

Acan.

Tu quidem ex óre orationem mi eripis.

Char.
Taceo.

Acan.
Tace.

credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter,

qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.

Char.

Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.

Ac.

70Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater

Ch.
Quid meus pater?

Acan.

Tuam amicam

Char.
Quid eam?

Acan.
Vidit.

Char.
Vidit? vae misero mihi.

hoc quod te rogo responde.

Acan.
Quin tu, si quid vis, roga.

Ch.

Qui potuit videre?

Ac.
Oculis.

Ch.
Quo pacto?

Ac.
Hiantibus.

Char.

In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.

Acan.

75Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?

Char.

Certen vidit?

Acan.
Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.

Char.

Vbi eam vidit?

Acan.
Intus intra navem, út prope astitit;

et cum ea confabulatust.

Char.
Perdidisti me, pater.

eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?

80quin, sceleste, ábstrudebas, eam conspiceret pater?

Acan.

Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:

armamentis complicandis et componendis studuimus.

dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,

neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.

Char.

85Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:

equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,

verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.

loquere porro, quid sit actum.

Acan.
Postquam aspexit mulierem,

rogitare occepit cuia esset.

Char.
Quid respondit?

Acan.
Ilico

90occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae

emisse illam.

Char.
Visun est tibi credere id?

Acan.
Etiam rogas?

sed scelestus subigitare occepit.

Char.
Illamne, obsecro?

Acan.

Mirum quin me subigitaret.

Char.
Edepol cor miserum meum,

quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.

95perii.

Acan.
Em istuc unum verbum dixisti verissimum.

stultitia istaec est.

Char.
Quid faciam? credo, non credet pater,

si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi

scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.

neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,

100eam me emisse ancillam matri.

Acan.
Non taces, stultissime?

credet hercle, nam credebat iam mihi.

Char.
Metuo miser,

ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.

hoc quod te rogo responde quaeso.

Acan.
Quaeso quid rogas?

Char.

Num esse amicam suspicari visus est?

Acan.
Non visus est.

105quin quicque ut dicebam mihi credebat.

Char.
Verum, ut tibi quidem

visus est.

Acan.
Non, sed credebat.

Char.
Vae mihi misero, nullus sum.

sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?

sequere.

Acan.
Si istac ibis, commodum obviam venies patri;

postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico

110retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:

timidum temptabit te.

Char.
Hac ibo potius. iam censes patrem

abiisse a portu?

Acan.
Quin ea ego huc praecucurri gratia,

ne te opprimeret imprudentem atque electaret.

Char.
Optime.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (92 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: