previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Menaechmvs

Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis

faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.

Mes.

Pro di ímmortales, quid ego video?

S.
Quid vides?

Mes.
Speculum tuom.

Sos.

Quid negoti est?

Mes.
Tuast imago. tam consimilest quam potest.

Sos.

5Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.

Men.

O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.

Mess.

Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.

Men.

Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis

obsequi. mihi est Menaechmo nomen.

Sos.
Immo edepol mihi.

Men.

10Siculus sum Syracusanus.

Sos.
Eadem urbs et patria est mihi.

Men.

Quid ego ex te audio?

Sos.
Hoc quod res est.

Mess.
Novi equidem hunc: erus est meus.

ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.

ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium.

quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.

Sos.

15Delirare mihi videre: non commeministi, simul

te hodie mecum exire ex navi?

Mess.
Enim vero aequom postulas.

erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.

hunc ego esse aio Menaechmum.

Men.
At ego me.

Sos.
Quae haec fabulast?

es Menaechmus?

Men.
Me esse dico, Moscho prognatum patre.

Sos.

20Tun meo patre es prognatus?

Men.
Immo equidem, adulescens, meo;

tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.

Mess.

Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.

nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.

nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.

25sevocabo erum. Menaechme.

Men. Sos.
Quid vis?

Mess.
Non ambos volo,

sed uter vostrorum est advectus mecum navi.

Men.
Non ego.

Sos.

At ego.

Mess.
Te volo igitur. huc concede.

Sos.
Concessi. quid est?

Mess.

Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.

nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.

30neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,

quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem

memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.

Sos.

Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.

perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis

35hunc meum fratrem esse.

Mess.
Spero.

Sos.
Et ego item spero fore.

Mess.

Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.

Men.

Ita vero.

Mess.
Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia

te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi.

Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.

40nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.

Men.

Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.

tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.

Mess.

Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos

geminos, una matre natos et patre uno uno die.

Men.

45Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies.

Mess.

Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.

Men.

Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam.

Mess.

Est tibi nomen Menaechmo?

Men.
Fateor.

Mess.
Est itidem tibi?

Sos.

Est.

Mess.
Patrem fuisse Moschum tibi ais?

Men.
Ita vero.

Sos.
Et mihi.

Mess.

50Esne tu Syracusanus?

Men.
Certo.

Mess.
Quid tu?

Sos.
Quippini?

Mess.

Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.

quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?

Men.

Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea

inter homines me deerrare á patre atque inde avehi.

Sos.

55Iuppiter supreme, serva me.

Mess.
Quid clamas? quin taces?

quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit?

Men.

Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.

neque patrém umquam postilla vidi.

Mess.
Quid? vos tum patri

filii quot eratis?

Men.
Vt nunc maxime memini, duo.

Mess.

60Vter eratis, tun an ille, maior?

Men.
Aeque ambo pares.

Mess.

Qui id potest?

Men.
Gemini ambo eramus.

Sos.
Di me servatum volunt.

Mess.

Si interpellas, ego tacebo potius.

Sos.
Taceo.

Mess.
Dic mihi:

uno nomine ambo eratis?

Men.
Minime. nam mihi hoc erat,

quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem.

Sos.

65Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.

mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.

Men.

Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?

Sos.

Postquam ad nos renuntiatum est te ... et patrem esse mortuom,

avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.

Men.

70Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.

Sos.
Roga.

Men.

Quid erat nomen nostrae matri?

Sos.
Teuximarchae.

Men.
Convenit.

o salve, insperate multis annis post quem conspicor.

Sos.

Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus

usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.

Mess.

75Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:

hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.

Men.

Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,

clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,

eam dedi huic.

S.
Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?

M.
Haec east.

80quo modo haec ad te pervenit?

Sos.
Meretrix huc ad prandium

me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,

potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc abstuli.

Men.

Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.

nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.

Mess.

85Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?

Men.

Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.

Sos.

Liber esto.

Men.
Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.

Mess.

Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.

Sos.

Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia,

90in patriam redeamus ambo.

Men.
Frater, faciam, ut tu voles.

auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim

eamus intro, frater.

Sos.
Fiat.

Mess.
Scitin quid ego vos rogo?

M.

Quid?

Mes.
Praeconium mi ut detis.

M.
Dabitur.

Mes.
Ergo nunciam

vis conclamari auctionem fore?

Men.
Equidem die septimi.

Mess.

95Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.

venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.

venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.

venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.

vix credo tota auctione capietquinquagesies.

100nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (72 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: