previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lyco

Beatus videor: subduxi ratiunculam,

quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet:

dives sum, si non reddo eis quibus debeo.

si reddo illis quibus debeo, plus alieni est.

5verum hercle vero cum belle recogito,

si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.

habent hunc morem plerique argentarii,

ut alius alium poscant, reddant nemini,

pugnis rem solvant, si quis poscat clarius.

10qui homo mature quaesivit pecuniam,

nisi eam mature parsit, mature esurit.

cupio aliquem emere puerum, qui usurarius

nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.

Cvrcvlio

Nil tu me saturum monueris. memini et scio.

15ego hoc effectum lepide tibi tradam. tace.

edepol ne ego hic med intus explevi probe,

et quidem reliqui in ventre cellae uni locum,

ubi reliquiarum reliquias reconderem.

quis hic est qui operto capite Aesculapium

20salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.

simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.

Lyc.

Vnocule, salve.

Cvrc.
Quaeso, deridesne me?

Lyc.

De Coclitum prosapia te esse arbitror,

nam ei sunt unoculi.

Cvrc.
Catapulta hoc ictum est mihi

25apud Sicyonem.

Lyc.
Nam quid id refert mea,

an aula quassa cum cinere effossus siet?

Cvrc.

Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;

nam illaec catapultae ád me crebro commeant.

adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi

30quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.

Lyc.

Licetne ínforare, si incomitiare non licet?

Cvrc.

Non inforabis me quidem, nec mihi placet

tuom profecto nec forum nec comitium.

sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,

35inibis a me solidam et grandem gratiam.

Lyconem quaero tarpezitam.

Lyc.
Dic mihi,

quid eum nunc quaeris? aut cuiati's?

Cvrc.
Eloquar.

ab Therapontigono Platagidoro milite.

Lyc.

Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,

40dum scribo, explevi totas ceras quattuor.

sed quid Lyconem quaeris?

Cvrc.
Mandatumst mihi,

ut has tabellas ad eum ferrem.

Lyc.
Quis tu homo es?

Cvrc.

Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.

Lyc.

Summane, salve. qui Summanu's? fac sciam.

Cvrc.

45Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,

summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.

Lyc.

Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:

apud profecto nihil est Summano loci.

sed istúm quem quaeris ego sum.

Cvrc.
Quaeso, tune is es,

50Lyco trapezita?

Lyc.
Ego sum.

Cvrc.
Multam me tibi

salutem iussit Therapontigonus dicere,

et has tabellas dare me iussit.

Lyc.
Mihin?

Cvrc.
Ita.

cape, signum nosce. nostin?

Lyc.
Quidni noverim?

clupeatus elephantum ubi machaera dissicit.

Cvrc.

55Quod istic scriptum est, id te orare iusserat

profecto ut faceres, suam si velles gratiam.

Lyc.

Concede, inspiciam quid sit scriptum.

Cvrc.
Maxime,

tuo arbitratu, dum auferam abs te id quod peto.

Lyc.

Miles Lyconi ín Epidauro hospiti

60suo Thérapontigonus Platagidorus plurimam

salutem dicit.”

Cvrc.
Meus hic est, hamum vorat.

Lyc.

Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet

tibi, ut ei detur quam istic emi virginem,

quod te praesente isti egi teque interprete,

65et aurum et vestem. iam scis ut convenerit:

argentum des lenoni, is huic det virginem.”

ubi ipsus? cur non venit?

Cvrc.
Ego dicam tibi:

quia nudiusquartus venimus in Cariam

ex India; ibi nunc statuam volt dare auream

70solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet

septempedalis, factis monumentum suis.

Lyc.

Quam ob rem istuc?

Cvrc.
Dicam. quia enim Persas, Paphlagones,

Sinopes, Arabes, Cares, Cretanos, Syros,

Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam,

75Centauromachiam et Classiam Vnomammiam,

Libyamque oram omnem Conterebromniam,

dimidiam partem nationum usque omnium

subegit solus intra viginti dies.

Lyc.

Vah.

Cvrc.
Quid mirare?

Lyc.
Quia enim in cavea si forent

80conclusi, ítidem ut pulli gallinacei,

ita non potuere uno anno circumirier.

credo hercle te esse ab illo, ita nugas blatis.

Cvrc.

Immo etiam porro, si vis, dicam.

Lyc.
Nil moror.

sequere hac, te absolvam qua advenisti gratia.

85atque eccum video. leno, salve.

Cappadox
Di te ament.

Lyc.

Quid hoc quod ad te venio?

Capp.
Dicas quid velis.

Lyc.

Argentum accipias, cum illo mittas virginem.

Capp.

Quid quod iuratus sum?

Lyc.
Quid id refert tua,

dum argentum accipias?

Capp.
Qui monet quasi adiuvat.

90sequimini.

Cvrc.
Leno, cave in sit mora mihi.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: