This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Melaenis
Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen
ut illud quem ad modum tuam in rem bene conducat consulam.
5nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,
quae mihí dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
accipe hanc cistellam, Halisca. ágedum pulta illas fores.
dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
Alcesimarchvs
Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
Selenivm
Mater mea,
10periimus miseraé.
Alc.
Vtrum hac me feriam an ab laeva latus?
Mel.
Quid tibi est?
Sel.
Alcesimarchum non vides? ferrum tenet.
Alc.
Ecquid agis? remorare. lumen linque.
Sel.
Amabo, accurrite,
ne se interemat.
Alc.
O Salute méa salus salubrior,
tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.
Mel.
15Haud voluisti istuc severum facere.
Alc.
Nil mecum tibi,
mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
ilico: hanc ego tetulero intra limen.—
Mel.
Abiit, abstulit
20mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
éadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.