previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cleostrata

Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.

Chalinvs

Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.

Cleost.

Credo ecastor velle.

Chal.
At pol ego hau credo, sed certo scio.

Lys.

Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.

5quid si propius attollamus signa eamusque obviam?

sequere. quid vos agitis?

Chal.
Adsunt quae imperavisti omnia:

uxor, sortes, situla atque egomet.

Ol.
Te uno adest plus quam ego volo.

Chal.

Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,

fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.

L.

10Tace, Chaline.

Ch.
Comprime istum.

Ol.
Immo istunc, qui didicit dare.

Lys.

Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite.

atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,

Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.

Cleost.

Tibi daretur illa?

Lys.
Mihi enimah, non id volui dicere:

15dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupioperperam

iam dudum hercle fabulor.

Cleost.
Pol tu quidem, atque etiam facis.

Lys.

Huicimmo hercle mihivah, tandem redii vix veram in viam.

Cleost.

Per pol saepe peccas.

Lys.
Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.

sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.

Cleost.
Quid est?

Lys.

20Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico

gratiam facias.

Cleost.
At pol ego néque facio neque censeo.

Lys.

Tum igitur ego sortis utrimque ... iam.

Cleost.
Quis votat?

Lys.

Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.

postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;

25sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.

vide quid scriptum est.

O.
Vnum.

Ch.
Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.

Lys.

Accipe hanc sis.

Chal.
Cedo. mane, unum venit in mentem modo:

vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.

Lys.
Verbero,

men te censes esse?

Cleost.
Nulla est. habe quietum animum modo.

Chal.

30Quod bonum atque fortunatum sit mihi

Ol.
Magnum malum

tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.

sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?

Chal.

Quid tu id curas?

Ol.
Quia enim metuo, in aqua summa natet.

Lys.

Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.

35uxor, aequa.

Ol.
Noli uxori credere.

Lys.
Habe animum bonum.

Ol.

Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.

Lys.
Tace.

Ol.

Taceo. deos quaeso

Chal.
Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.

Ol.

Mihi ut sortito eveniat

Chal.
Vt quidem hercle pedibus pendeas.

Ol.

At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.

Chal.

40Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.

Ol.

Periisti.

L.
Animum advortite ambo.

O.
Taceo.

L.
Nunc tu, Cleostrata,

ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,

tibi permitto: tute sorti.

Ol.
Perdis me.

Chal.
Lucrum facit.

Cleost.

Bene facis.

Chal.
Deos quaesout tua sors ex sitella effugerit.

Ol.

45Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?

utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant

quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.

Chal.

Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.

Lys.

Hoc age sis, Olympio.

Ol.
Si hic litteratus me sinat.

Lys.

50Quod bonum atque fortunatum mihi sit.

Ol.
Ita vero, et mihi.

Chal.

Non.

Ol.
Immo hercle.

Chal.
Immo mihi hercle.

Cleost.
Hic vincet, tu vives miser.

Lys.

Percide os tu illihodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.

Ol.

Compressan palma an porrecta ferio?

Lys.
Age ut vis.

Ol.
Em tibi.

Cleost.

Quid tibi istunc tactio est.

Ol.
Quia Iuppiter iussit meus.

Cleost.

55Feri malam, ut ille, rursum.

Ol.
Perii, pugnis caedor, Iuppiter.

Lys.

Quid tibi tactio hunc fuit?

Chal.
Quia iussit haec Iuno mea.

Lys.

Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.

Cleost.

Tam huic loqui licere oportet quam isti.

Ol.
Cur omen mihi

vituperat?

Lys.
Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.

Chal.

60Temperi, postquam oppugnatum est os.

Lys.
Age, uxor, nunciam

sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio.

perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit,

de labore pectus tundit.

Cleost.
Teneo sortem.

Lys.
Ecfer foras.

Ch.

Iamne mortuo's?

Ol.
Ostende. mea haec est.

Ch.
Mala crux éast quidem.

Cleost.

65Victus es, Chaline.

Lys.
Cum nos di iuvere, Olympio,

gaudeo.

Ol.
Pietate factum est mea atque maiorum meum.

Ly.

Intro abi, uxor, atque adorna nuptias.

Cleost.
Faciam ut iubes.

Lys.

Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?

Cleost.
Scio.

L.

Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.

CL.
Licet.—

Lys.

70Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.

O.
Numquid moror?—

Lys.

Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (73 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: