previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lorarii

Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi,

decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit.

domi fuístis, credo, líberi:

nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust

5et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.

indigna digna habenda sunt, erus quae facit.

Captivi

Oh oh oh.

Lor.

Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:

in mala animo bono utare, ádiuvat.

Tyndarvs

10At nós pudet, quia cúm catenis súmus.

Lor.
At pigeat póstea

nostrum erum, si vos éximat vínculis,

aút solutós sinat, quós argento émerit.

Tynd.

Quid a nóbis metuit? scímus nos

nóstrum officiúm quod est, solutós sinat.

Lor.

15Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis.

Philocrates

Nós fugiamus? quó fugiamus?

L.
In patriam.

P.
Apage, haud nós id deceat,

fúgitivos imitári.

Lor.
Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor.

Tynd.

Únum exoráre vos sínite nos.

Lor.
Quídnam id est?

Tynd.

Út sine hisce arbitris

20átque vobis nobis détis lócum loquendi.

Lor.

Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc.

séd brevem orátionem íncipisse.

Tynd.

Em istúc mihi certum erat. cóncede huc.

Lor.

Abíte ab ístis.

Tynd.
Obnóxii ámbo

25vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos

copia estea facitis nos compotes.

Phil.

Sécede huc núnciam, videtúr, procul,

ne arbitri dicta nostra arbitrari queant

neu permanet palam haec nostra fallacia.

30nam doli non doli sunt, nisi astu colas,

sed malum maxumum, si id palam provenit.

nam erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,

tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris

accúrate agátur, docte ét diligénter;

35tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc

agéndum est.

Tynd.
Ero út me volés esse.

Phil.
Spéro.

Tynd.

Nam nunc vidés pro tuó caro cápite

carum ófferre meum capút vilitáti.

Phil.

Scio.

Tynd.
At scíre memento, quándo id quód voles habébis;

40nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt,

dum id ímpetrant, boní sunt;

sed íd ubi iam penes sése habent,

éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi

fíunt: nunc út mihi volo esse aútumo.

45quód tibi suádeam, suádeam meó patri.

Phil.

Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem:

nám secundúm patrem tu és pater próximus.

Tynd.

Aúdio.

Phil.
Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo:

non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum

50quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,

ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,

quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem

per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,

perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu,

55ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,

atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.

Tynd.

Scio quidem me te esse nunc et te esse me.

Phil.
Em istuc si potes

memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (71 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: