previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Bacchis

Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes?

Nic.

Ego átque hic.

Bacch.
Quid hóc est negóti nam, amábo?

quis hás huc ovís adegit?

Nic.

Ovís nos vocánt pessumaé.

Soror
Pastor hárum

5dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes.

Bacch.

At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae.

Sor.

Attonsae haé quidem ámbae usque súnt.

Phil.
Vt vidéntur

derídere nós.

Nic.
Sine suo úsque arbitrátu.

Bacch.

Rerín ter in annó tu has tónsitari?

Sor.

10Pol hódie altera iám bis detónsa certo est.

Bacch.

Vetulaé sunt, † thimiame.

Sor.
At bonás fuisse crédo.

Bacch.

Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur?

Sor.

Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.

Phil.

Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.

Bacch.

15Cogántur quidem íntro.

Sor.
Haud sció quid eo opús sit,

quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.

exsólvere quánti fuére, omnis frúctus

iam illís decidít. non vidés, ut palántes

solaé liberaé

20grasséntur? quin aetate crédo esse mútas:

ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt.

stultae átque haud malaé videntur.

Sor.

Revórtamur íntro, sorór.

Nic.
Ilico ámbae

manéte: haec ovés volunt vos.

Sor.

25Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves.

Nic.

Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.

Bacch.

Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.

sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?

Phil.

Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.

Nic.

30Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:

qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,

arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.

B.

Soror, ést quod te volo sécreto.

S.
Eho, amábo.

N.
Quo illaec ábeunt?

Bacch.

Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas;

35ego ad húnc iratum adgrédiar, si possúmus nos hos intro ínlicere huc.

S.

Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari.

B.

Facito út facias.

S.
Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.

Nic.

Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?

Phil.

Quid aís tu, homo?

Nic.
Quid vis?

Phil.

40Pudet dícere me tibi quíddam.

N.

Quid est quód pudeat?

P.
Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst.

nihilí sum.

Nic.
Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.

Phil.

Tactús sum vehementér visco;

cor stímulo foditur.

Nic.
Pól tibi multo

45aequíus est coxendícem.

sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me;

verum aúdire etiam ex studeo.

Phil.
Viden hánc?

Nic.
Video.

Phil.
Haud mala est múlier.

Nic.

Pol véro ista mala et nihili.

Phil.
Quid múlta? ego amo.

Nic.
An amas?

Phil.
ναὶ γάρ.

Nic.

Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes?

Phil.
Quí non?

Nic.

50Quia flágitium est.

Phil.
Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,

neque tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt.

Bacch.

Sequere hác.

Nic.
Eunt eccas tándem

probri pérlecebrae et persuástrices.

quid núnc? etiam reddítis nobis

55filiós et servom? an ego éxperior

tecúm vim maiorem?

Phil.
Ábin hinc?

non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.

Bacch.

Senex óptime quantumst ín terra, sine me hóc exorare ábs te,

ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.

Nic.

60Ni abeás, quamquam tu bélla es,

malum tíbi magnum dabo iám.

Bacch.
Patiar,

non métuo, ne quid míhi doleat

quod férias.

Nic.
Vt blandíloquast!

ei míhi, metuo.

Sor.
Hic magis tránquillust.

Bacch.

65I hac mécum intro atque ibi, quid vis,

filiúm concastigáto.

N.

Abin á me, scelus?

B.
Sine, méa pietas, te exorem.

N.
Exores me?

S.

Ego quídem ab hoc certe exórabo.

P.
Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.

Sor.

Lepidúm te.

Phil.
At scin quo pácto me ad te intro ábducas?

Sor.
Mecum út sis.

Phil.

70Omnía quae cupio cómmemoras.

Nic.

Vidi égo nequam homines, vérum te

nemínem deteriorem.

Phil.
Íta sum.

Bacch.

I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.

Nic.

Satis, sátis iam vostrist cónvivi:

75me níl paenitet ut sim ácceptus:

quadringéntis Philippis fílius me et

Chrysálus circumduxérunt.

quem quídem ego ut non excrúciem,

altérum tantum auri nón meream.

Bacch.

80Quid tándem, si dimídium auri

reddítur, in hac mecum íntro? atque ut

eis délicta ignoscás.

Phil.
Faciet.

Nic.

Minime, nolo. nil móror, sine sic.

malo íllos ulcisci ámbo.

Phil.

85Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:

dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.

Nic.

Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem?

Phil.
Potandumst.

Nic.

Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:

egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem?

Bacch.
Immo equidém pol tecum accúmbam,

90te amábo et te amplexábor.

Nic.

Caput prúrit, perii, víx negito.

Bacch.

Non tíbi venit in mentém, amabo,

si dúm vivas tibi béne facias

tam pól id quidem esse haud perlónginquom,

95neque, si hóc hodie amissís, post in

morte éventurum esse úmquam?

N.

Quid agó?

P.
Quid agas? rogitás etiam?

N.
Libet ét metuo.

B.
Quid métuis?

Nic.

Ne obnóxius filio sim ét servo.

Bacch.
Mel méum, amabo, etsi haec fíunt,

tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis?

100hanc véniam illis sine te éxorem.

Nic.
Vt terebrát! satin offirmátum

quod míhi erat, id me exórat?

tua sum ópera et propter te ímprobior.

Bacch.
Nemínis quam mea mavéllem.

satin égo istuc habeo fírmatum?

Nic.
Quod sémel dixi haud mutábo.

Bacch.

It diés, ite intro accúbitum,

105filií vos exspectánt intus.

Nic.
Quam quídem actutum emoriámur.

S.

Vespér hic est, sequimini.

N.
Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos.

Bacch.

Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias.

Grex

senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia,

non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;

110neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,

ut apud lenones rivales filiis fierent patres.

spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (99 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: