previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Chrysalvs

Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum,

quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu

armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus

mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.

5non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum

sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.

cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.

nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat.

o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,

10qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis.

nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero

non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.

Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est

relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;

15Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret,

hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.

tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites

armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.

atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:

20exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.

nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;

miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius,

Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;

is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.

25nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:

ín dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit,

dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit.

vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis.

Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio:

30signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;

tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:

paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.

nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium

et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli.

35iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum.

post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,

cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.

íbi vix me exsolvi: íd periclum adsímilo, Vlixem ut praédicant

cógnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se

40blanditiis exemit et persuasit ut amitteret,

ítem ego dolis me illo éxtuli e períclo et decepí senem.

post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit,

conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:

eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo

45cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti,

quos dáre se promisít, dabit.

nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur

Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.

sed Príamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,

50quadringéntos filios habet átque equidem omnis lectos sine probro:

eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus.

nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senem

vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.

sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar.

Nicobvlvs

55Quóianam vox própe me sonat?

Chrys.
O Nicobule.

Nic.
Quid fit?

quíd quod te misi, écquid egísti?

Chrys.
Rógas? congredere.

Nic.
Gradior.

Chrys.

Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando

maleque dictis, quae quidem quívi comminisci.

Nic.
Quid ait?

C.
Verbum

nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;

60tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.

tíbi me iussit dare, sed metuo, idem cantent quod priores.

nosce signum. estne eius?

Nic.
Novi. libet perlegere has.

C.
Perlege.

nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio,

turbát equos lepide lígneus.

Nic.
Chrysále, ades, dum ego has pérlego.

Chrys.

65Quid tibi adesse opus ést?

N.
Volo, ut quod iubeo facias

út scias quae hic scrípta sient.

Chrys.

Níl moror neque scíre volo.

Nic.

Támen ades.

Chrys.
Quid opúst?

Nic.
Taceas:

quód iubeo id faciás.

Chrys.
Adero.

Nic.

70Eúge litterás minutas.

Chrys.
Quí quidem videát parum;

vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt.

Nic.
Animum advórtito igitur.

Chrys.

Nólo inquam.

Nic.
At volo ínquam.

Chrys.
Quid opust?

Nic.
Át enim id quod te iúbeo facias.

Chrys.

Iústumst ut tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat.

Nic.

Hoc áge sis nunciam.

C.
Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico.

Nic.

75Ceraé quidem haud parsit néque stilo;

sed quídquid est, pellégere certumst.

Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo

da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.”

malum quidem hercle magnum.

Chrys.
Tibi dico.

Nic.
Quid est?

Chrys.

80Non prius salutem scripsit?

Nic.
Nusquam sentio.

Chrys.

Non dabis, si sapies; verum si das maxume,

ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:

nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.

sat sic suspectus sum, cum careo noxia.

Nic.

85Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.

Chrys.

Inde a principio iam inpudens epistula est.

Nic.

Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:

tantum flagitium te scire audivi meum,

quod cum peregrini cubui uxore militis.”

90pol haud derides; nam ducentis aureis

Philippís redemi vitam ex flagitio tuam.

Chrys.

Nihil est illorum quin ego illi dixerim.

Nic.

Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,

ne me, in stultitia si deliqui, deseras.

95ego animo cupido atque oculis indomitis fui;

persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.”

prius cavisse ergo quám pudere aequom fuit.

Chrys.

Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.

Nic.

Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus

100me obiurigavit plurumis verbis malis,

et me meliorem fecit praeceptis suis,

ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.”

Chrys.

Estne istuc istic scriptum?

Nic.
Em specta, tum scies.

Chrys.

Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.

Nic.

105Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,

da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.”

Chrys.

Ne unum quidem hercle, si sapis.

Nic.
Sine perlegam.

ego ius iurandum verbis conceptis dedi,

daturum id me hodie mulieri ante vesperum,

110prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem

cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,

quam propter tantum damni feci et flagiti.

cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant;

sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.

115vale atque haec cura”. quid nunc censes, Chrysale?

Chrys.

Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,

neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,

fecisse dicas de mea sententia.

verum, ut ego opinor, ego in istoc sim loco,

120dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.

duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide:

vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.

ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.

Nic.

Miseret me illius.

Chrys.
Tuos est, non mirum facis.

125si plus perdundum sit, periisse suaviust,

quam illud flagitium volgo dispalescere.

Nic.

Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,

dum salvos esset, quam revenisset domum.

quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.

130binos ducentos Philippos iam intus ecferam,

et militi quos dudum promisi miser

et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.—

Chrys.

Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.

scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.

135edepol qui me esse dicat cruciatu malo

dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare;

tantas turbellas facio. sed crepuit foris:

ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.

Nic.

Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.

140ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.

Chrys.

Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.

nolo ego mihi credi.

Nic.
Cape vero, odiose facis.

Chrys.

Non equidem capiam.

Nic.
At quaeso.

C.
Dico ut res se habet.

Nic.

Morare.

Chrys.
Nolo, inquam, aurum concredi mihi.

145vel da aliquem qui servet me.

Nic.
Ohe, odiose facis.

Chrys.

Cedo, necesse est.

Nic.
Cura hoc. iam égo huc revenero.—

Chrys.

Curatum estesse te senem miserrumum.

hoc est incepta efficere pulcre: bellule

mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;

150salute nostra atque urbe capta per dolum

domum reduco íntegrum omnem exercitum.

sed, spectatores, vos nunc ne miremini

quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;

verum tamen accipientur mulso milites.

155nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (117 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: