previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nic.

Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.

Chrys.

Quid feci?

Nic.
Impinge pugnum, si muttiverit.

quid hae locuntur litterae?

Chrys.
Quid me rogas?

ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.

Nic.

5Eho tu, ... loquitatusne es gnato meo

male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,

et te dixisti id aurum ablaturum tamen

per sycophantiam?

Chrys.
Egone istuc dixi?

Nic.
Ita.

Chrys.

Quis homost qui dicat me dixisse istuc?

Nic.
Tace,

10nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,

quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.

Chrys.

Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:

egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.

Nic.

Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo

15ut pergraecetur tecum, tervenefice.

Chrys.

O stulte, stulte, nescis nunc venire te;

atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.

Nic.

Responde: quis me vendit?

Chrys.
Quem di diligunt

adulescens moritur, dum valet sentit sapit.

20hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,

plus iam viginti mortuom esse oportuit:

terrai ódium ámbulat, iam nil sapit

nec sentit, tantist quantist fungus putidus.

Nic.

Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc

25intro atque adstringite ad columnam fortiter.

numquam auferes hinc aurum.

Chrys.
Át qui iam dabis.

Nic.

Dabo?

Chrys.
Atque orabis me quidem ultro ut auferam,

cum illum rescisces criminatorem meum

quanto in periclo et quanta in pernicie siet.

30tum libertatem Chrysalo largibere;

ego adeo numquam accipiam.

Nic.
Dic, scelerum caput,

dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?

Chrys.

Sequere hac me, faxo iam scies.

Nic.
Quo gentium?

Chrys.

Tres unos passus.

Nic.
Vel decem.

Chrys.
Agedum tu, Artamo,

35forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa;

sat est. accede huc tu. viden convivium?

Nic.

Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.

Chrys.

Qui sunt in lecto illo altero?

Nic.
Interii miser.

Chrys.

Novistine hominem?

Nic.
Novi.

Chrys.
Dic sodes mihi,

40bellan videtur specie mulier?

Nic.
Admodum.

Chrys.

Quid illám, meretricemne esse censes?

Nic.
Quippini?

Chrys.

Frustra es.

Nic.
Quis igitur obsecrost?

Chrys.
Inveneris.

ex me quidem hodie numquam fies certior.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (48 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: