This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Evclio
Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit
aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
5nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum.
vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—
Strob.
Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
10se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis.
ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam
aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
15mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.