previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Evcl.

Quís homo hic loquitur?

Lyc.
Égo sum miser.

Evcl.
Immo égo sum, et misere pérditus,

cui tanta mala maestitudoque optigit.

Lyc.
Animo bono es.

Evcl.

Quo, obsecro, pacto esse possum?

L.
Quia istuc facinus, quod tuom

sollicitat animum, id ego feci et fateor.

Evcl.
Quid ego ex te audio?

Lyc.

5Id quod verumst.

E.
Quid ego de te commerui, adulescens, mali,

quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?

Lyc.

Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.

Evcl.
Quo modo?

Lyc.

Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;

id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.

Evcl.

10Cur id ausu's facere, ut id quod non tuom esset tangeres?

Lyc.

Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.

deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.

Evcl.

At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.

Lyc.

Ne ístuc dixis.

Evcl.
Quid tibi ergo meam me invito tactiost?

Lyc.

15Quia vini vitio atque amoris feci.

Evcl.
Homo audacissime,

cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!

nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,

luci claro deripiamus aurum matronis palam,

post id si prehensi simus, excusemus ebrios

20nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,

si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.

Lyc.

Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.

Evcl.

Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.

tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.

Lyc.

25Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam

ego habeam potissimum.

Evcl.
Tun habeas me invito meam?

Lyc.

Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.

quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.

Evcl.

Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,

30nisi refers.

Lyc.
Quid tibi ego referam?

Evcl.
Quod surripuisti meum.

Lyc.

Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?

E.
Ita te amabit Iuppiter,

ut tu nescis.

Lyc.
Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.

Evcl.

Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's mihi

te abstulisse.

Lyc.
Neque edepol ego dixi neque feci.

Evcl.
Negas?

Lyc.

35Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet

scio nec novi.

Evcl.
Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.

i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.

tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.

Lyc.

Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,

40 alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;

magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.

Evcl.

Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?

Lyc.
Bona.

E.

Neque eum scis qui abstulerit?

L.
Istuc quoque bona.

E.
Atque id si scies

qui abstulerit, mihi indicabis?

Lyc.
Faciam.

Evcl.
Neque partem tibi

45ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?

Lyc.
Ita.

Evcl.

Quid si fallis?

Lyc.
Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.

Evcl.

Sat habeo. age nunc loquere quid vis.

Lyc.
Si me novisti minus,

génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,

meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides,

50mater est Eunomia.

Evcl.
Novi genus. nunc quid vis? id volo

noscere.

Lyc.
Filiam ex te habes.

Evcl.
Immo éccillam domi.

Lyc.

Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo.

Evcl.
Omnem rem tenes.

Lyc.

Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.

Evcl.

Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?

55ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,

quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.

Lyc.

Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae

bene feliciterque vortatita di faxint, inquito.

Evcl.

Ita di faciant.

Lyc.
Et mihi ita di faciant. audi nunciam.

60qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,

quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,

ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,

ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.

ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,

65Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.

Evcl.

Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?

Lyc.
Cur eiulas,

quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?

nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;

ea re repudium remisit avonculus causa mea.

70i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.

Evcl.
Perii oppido,

ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.

ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—

Lyc.
Iam te sequor.

haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.

nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;

75nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro

hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi

meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (67 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: