previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Alcvmena

Durare nequeo in aedibus. ita me probri,

stupri, dedecoris a viro argutam meo!

ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,

quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;

5atque id me susque deque esse habituram putat.

non edepol faciam, neque me perpetiar probri

falso insimulatam, quin ego illum aut deseram

aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,

nolle esse dicta quae in me insontem protulit.

Ivpp.

10Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,

si me illam amantem ad sese studeam recipere,

quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit

atque illi dudum meus amor negotium

insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi

15illius ira in hanc et male dicta expetent.

Alc.

Sed eccum video qui me miseram arguit

stupri, dedecoris.

Ivpp.
Te volo, uxor, conloqui.

quo te avortisti? ...

Alc.
Ita ingenium meumst:

inimicos semper osa sum optuerier.

Ivpp.

20Heia autem inimicos?

Alc.
Sic est, vera praedico;

nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.

Ivpp.

Nimis iracunda es.

Alc.
Potin ut abstineas manum?

nam certo, si sis sanus aut sapias satis,

quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,

25cum ea sermonem nec ioco nec serio

tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.

Ivpp.

Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,

et id huc revorti uti me purgarem tibi.

nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,

30quam postquam audivi ted esse iratam mihi.

cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.

non edepol quo te esse impudicam crederem;

verum periclitatus súm animum tuom,

quid faceres et quo pacto id ferre induceres.

35equidem ioco illa dixeram dudum tibi,

ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.

Alc.

Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,

testem quem dudum te adducturum dixeras,

te huc non venisse?

Ivpp.
Si quid dictum est per iocum,

40non aequom est id te serio praevortier.

Alc.

Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.

Ivpp.

Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,

da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.

Alc.

Ego istaec feci verba virtute irrita;

45nunc, quando factis me impudicis abstini,

ab impudicis dictis avorti volo.

valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.

iuben mi íre comites?

Ivpp.
Sanan es?

Alc.
Si non iubes,

ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†

Ivpp.

50Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,

me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.

id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,

quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.

Alc.

A, propitius sit potius.

Ivpp.
Confido fore;

55nam ius iurandum verum te advorsum dedi.

iam nunc irata non es?

Alc.
Non sum.

Ivpp.
Bene facis.

nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:

capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;

irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.

60verum irae si quae forte eveniunt huius modi

inter eos, rursum si reventum in gratiam est,

bis tanto amici sunt inter se quam prius.

Alc.

Primum cavisse oportuit ne diceres,

verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.

Ivpp.

65Iube véro vasa pura adornari mihi,

ut quae ápud legionem vota vovi, si domum

rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.

Alc.

Ego istuc curabo.

Ivpp.
Evocate huc Sosiam;

gubernatorem qui in mea navi fuit

70Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.

is adeo ... inpransus ludificabitur,

cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.

Alc.

Mirum quid solus secum secreto ille agat.

atque aperiuntur aedes. exit Sosia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (65 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: