previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Amphitrvo

Age í tu secúndum.

Sosia
Sequór, subsequór te.

Amph.

Scelestissimum te arbitror.

Sos.
Nam quam ob rem?

Amph.

Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est

mihi praedicas.

Sos.
Eccere, iam tuatim

5facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.

Amph.

Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam

scelestam, scelus, linguam abscidam.

Sos.
Tuos sum,

proinde ut commodumst et lubet quidque facias;

tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,

10numquam ullo modo me potes deterrere.

Amph.

Scelestissime, audes mihi praedicare id,

domi te esse nunc, qui hic ades?

Sos.
Vera dico.

Amph.

Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie

dabo.

Sos.
Istuc tibist in manu, nam tuos sum.

Amph.

15Tun me, verbero, audes erum ludificari?

tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac

vidit nec potest fieri, tempore uno

homo idem duobus locis ut simul sit?

Sos.

Profecto ut loquor res ita est.

Amph.
Iuppiter te

20perdat.

Sos.
Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?

Amph.

Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?

Sos.

Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†

verum haud mentior, resque uti facta dico.

Amph.

Homo hic ébrius est, ut opínor.

Sos.

25Útinam ita essem.

Amph.
Optás quae facta.

Sos.

Égone?

Amph.
Tu istic. úbi bibisti?

Sos.

Nusquam equidem bibi.

Amph.
Quid hoc sit

hominis?

Sos.
equidem decies dixi:

domi ego sum, inquam, écquid audis?

30et apud te adsum Sosia idem.

satin hoc plane, satin diserte,

ere, nunc videor

tibi locutus esse?

Amph.
Vah,

ápage te a me.

Sos.
Quíd est negoti?

Amph.

35Péstis te tenet.

Sos.
Nám quor istuc

dicis? equidem valeo et salvos

sum recte, Amphitruo.

Amph.
At te ego faciam

hodie proinde ac meritus es,

ut minus valeas et miser sis,

40salvos domum si rediero: iam

sequere sis, erum qui ludificas

dictis delirantibus,

qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,

nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri

45possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;

quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.

Sos.

Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,

apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.

Amph.

Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)

50fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.

Sos.

Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,

neque tibi istuc mirum ... mágis videtur quam mihi.

Amph.

Quo modo?

S.
Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;

neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,

55donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.

ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,

edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.

neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.

nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum

A.

60Quid igitur?

S.
Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.

Amph.

Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?

Sos.
Sic sum ut vides.

Amph.

Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,

postquam a me abiit.

Sos.
Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.

Amph.

Quis te verberavit?

Sos.
Egomet memet, qui nunc sum domi.

Amph.

65Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.

omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.

Sos.

Tuos est servos.

Amph.
Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,

neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.

Sos.

At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom

70praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,

Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item

qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.

Amph.

Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?

S.

Quin intro ire in aedis numquam licitum est.

A.
Quis te prohibuit?

Sos.

75Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.

Amph.

Quis istic Sosia est?

Sos.
Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?

Amph.

Sed quid ais? num obdormivisti dudum?

Sos.
Nusquam gentium.

Amph.

Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam

Sos.

Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.

80vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor,

vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.

Amph.

Quis homo?

Sos.
Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?

Amph.

Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.

Sos.

Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.

Amph.

85Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.

sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.

Sos.

Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;

non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.

Amph.

Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (91 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: