previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Ivppiter

Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;

atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.

mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.

Alcvmena

Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo

5abeas?

Ivpp.
Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;

sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,

citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.

Merc.

Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.

observatote eum, quam blande mulieri palpabitur.

Alc.

10Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.

Ivpp.

Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?

Merc.

Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,

ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.

Alc.

Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.

15prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.

heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?

Merc.

Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.

numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam

sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.

Ivpp.

20Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?

quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?

quoii ego iam hoc scipione

Alc.
Ah noli.

Ivpp.
Muttito modo.

Merc.

Nequiter paene expedivit prima parasitatio.

Ivpp.

Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.

25clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,

ex me primo ut prima scires, rem ut gessissem publicam.

ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,

non facerem.

Merc.
Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.

Ivpp.

Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,

30ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.

Alc.

Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.

Ivpp.
Tace,

ne corrumpe oculos, redibo actutum.

Alc.
Id actutum diu est.

Ivpp.

Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.

Alc.
Sentio,

nam qua nocte ad me venisti, eadem abis.

Ivpp.
Cur me tenes?

35tempus est: exire ex urbe prius quam lucescat volo.

nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,

Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,

Alcumena, tibi condono.

Alc.
Facis ut alias res soles.

ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.

Merc.

40Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.

Ivpp.

Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?

Alc.

Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.

Ivpp.

Faciam ita ut vis.

Merc.
Ex amore hic admodum quam saevos est.

I.

Numquid vis?

A.
Vt quom absim ames, me tuam te absente tamen.

Merc.

45Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam.

Ivpp.
Abi prae, Sosia,

iam ego sequar. numquid vis?

A.
Etiam: ut actutum advenias.

I.
Licet,

prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.—

nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,

ut mortalis inlucescat luce clara et candida.

50atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,

tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.

sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (85 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: