previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro [2] templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia [3] et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate [4] et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam [5] et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda [6] et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt [7] et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam [8] et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat [9] et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori [10] et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine [11] et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea [12] nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa [13] cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena [14] et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum [15] et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret [16] et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono [17] et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator [18] et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium [19] et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos [20] et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas [21] et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel [22] et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros [23] nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius [24] et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur [25] et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros [26] et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt [27] et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos [28] et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant [29] sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius [30] et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium [31] et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter [32] et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis [33] et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt [34] et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium [35] et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant [36] hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea [37] sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae [38] et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius [39] et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis [40] et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate [41] et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis [42] et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri [43] et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex [44] et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum [45] et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc [46] et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic [47] et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis [48] castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion [49] et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae [50] et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam [51] et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula [52] fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos [53] escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant [54] et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum [55] et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret [56] et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia [57] festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno [58] nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum [59] et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec [60] et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam [61] et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione [62] et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro [63] et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: