previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam [2] videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum [3] et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus [4] horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus [5] et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis [6] vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis [7] et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos [8] et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui [9] pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus [10] et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro [11] et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse [12] et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia [13] Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi [14] et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos [15] dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum [16] et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum [17] et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem [18] quia non misit argentum et pueros propterea periit [19] et mentitus est et non dimisit Ionathan [20] et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant [21] qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias [22] et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin [23] et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius [24] et convertit Tryfon et abiit in terram suam [25] et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius [26] et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos [27] et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante [28] et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus [29] et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare [30] hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem [31] Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum [32] et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra [33] et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus [34] et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti [35] et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem [36] rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem [37] coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus [38] quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis [39] remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium [40] et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax [41] anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel [42] et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum [43] in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit [44] et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate [45] et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari [46] et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas [47] et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum [48] et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem [49] qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt [50] et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus [51] et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel [52] et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia [53] et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant [54] et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: