previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant, [2] insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae. [3] et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis. [4] et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum. [5] et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis. [6] et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. [7] et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. [8] et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel. [9] et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. [10] et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae. [11] et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt [12] et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. [13] et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum, [14] et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, [15] quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: