Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium [2] Nuaha quartum et Rapha quintum [3] fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud [4] Abisue quoque et Neman et Ahoe [5] sed et Gera et Sephuphan et Uram [6] hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath [7] Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud [8] porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas [9] genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom [10] Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis [11] Meusim vero genuit Abitob et Elphaal [12] porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius [13] Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth [14] et Haio et Sesac et Ierimoth [15] et Zabadia et Arod et Eder [16] Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria [17] et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber [18] et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal [19] et Iacim et Zechri et Zabdi [20] et Helioenai et Selethai et Helihel [21] et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei [22] et Iesphan et Heber et Helihel [23] et Abdon et Zechri et Hanan [24] et Anania et Ailam et Anathothia [25] et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac [26] et Samsari et Sooria et Otholia [27] et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam [28] hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem [29] in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha [30] filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab [31] Gedor quoque et Ahio et Zacher [32] et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis [33] Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal [34] filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha [35] filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz [36] et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa [37] et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel [38] porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel [39] filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius [40] fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin