previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes [2] de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem [3] porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum [4] Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth [5] omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres [6] universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman [7] fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo [8] miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus [9] egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim [10] tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim [11] quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim [12] quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim [13] sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim [14] septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim [15] octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim [16] nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim [17] decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim [18] undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim [19] duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim [20] tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim [21] quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim [22] quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim [23] sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim [24] septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim [25] octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim [26] nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim [27] vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim [28] vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim [29] vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim [30] vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim [31] vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: