previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul [2] et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus [3] Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me [4] laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero [5] quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me [6] funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis [7] in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius [8] commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est [9] ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo [10] et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius [11] et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti [12] posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum [13] prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis [14] tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam [15] misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos [16] et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius [17] misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis [18] liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant [19] praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum [20] et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei [21] retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi [22] quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo [23] omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me [24] et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea [25] et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum [26] cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus [27] cum electo electus eris et cum perverso perverteris [28] et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis [29] quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas [30] in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum [31] Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se [32] quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum [33] Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam [34] coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me [35] docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea [36] dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me [37] dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei [38] persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos [39] consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis [40] accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me [41] inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos [42] clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos [43] delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam [44] salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi [45] filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi [46] filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis [47] vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae [48] Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me [49] qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me [50] propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo [51] magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: