Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant [2] considerantes in timore castam conversationem vestram [3] quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus [4] sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples [5] sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris [6] sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem [7] viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae [8] in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles [9] non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis [10] qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum [11] declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam [12] quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala [13] et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis [14] sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini [15] Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe [16] sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem [17] melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes [18] quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu [19] in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit [20] qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam [21] quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi [22] qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus