previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones [2] sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem [3] si gustastis quoniam dulcis Dominus [4] ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum [5] et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum [6] propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur [7] vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli [8] et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt [9] vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum [10] qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti [11] carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam [12] conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis [13] subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti [14] sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum [15] quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam [16] quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei [17] omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate [18] servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis [19] haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste [20] quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum [21] in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius [22] qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius [23] qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste [24] qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis [25] eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: