Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro [2] et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est [3] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo [4] gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis [5] audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos [6] ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu [7] gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater [8] propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet [9] propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi [10] obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo [11] qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis [12] quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe [13] quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii [14] sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium [15] forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere [16] iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino [17] si ergo habes me socium suscipe illum sicut me [18] si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa [19] ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes [20] ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino [21] confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies [22] simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis [23] salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu [24] Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei [25] gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: