previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius [2] praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina [3] erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus [4] et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur [5] tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple [6] ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat [7] bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi [8] in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius [9] festina venire ad me cito [10] Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam [11] Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium [12] Tychicum autem misi Ephesum [13] paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas [14] Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius [15] quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris [16] in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur [17] Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis [18] liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen [19] saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum [20] Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti [21] festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes [22] Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: