previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa [2] et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti [3] sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate [4] proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei [5] habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita [6] ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis [7] semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes [8] quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem [9] sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit [10] tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam [11] persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus [12] et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur [13] mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes [14] tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris [15] et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu [16] omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia [17] ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: