Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu [2] Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro [3] gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die [4] desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear [5] recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te [6] propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum [7] non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis [8] noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei [9] qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia [10] manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium [11] in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium [12] ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem [13] formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu [14] bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis [15] scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes [16] det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit [17] sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit [18] det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti