Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae [2] Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro [3] sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent [4] neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide [5] finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta [6] a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium [7] volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant [8] scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur [9] sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis [10] fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur [11] quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi [12] gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio [13] qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate [14] superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu [15] fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum [16] sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam [17] regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen [18] hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam [19] habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt [20] ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare