previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis [2] scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum [3] haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra [4] ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore [5] non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum [6] ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus [7] non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione [8] itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis [9] de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem [10] etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis [11] et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis [12] et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis [13] nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent [14] si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo [15] hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt [16] quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi [17] deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus [18] itaque consolamini invicem in verbis istis

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: