previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi [2] non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum [3] et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos [4] et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis [5] ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei [6] sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur [7] sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram [8] quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent [9] sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum [10] nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei [11] quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei [12] nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis [13] quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes [14] animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur [15] spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur [16] quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: