previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite [2] per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant [3] cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem [4] quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt [5] veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo [6] apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero [7] nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit [8] permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten [9] ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi [10] si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego [11] ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus [12] de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit [13] vigilate state in fide viriliter agite et confortamini [14] omnia vestra in caritate fiant [15] obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos [16] ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti [17] gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt [18] refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt [19] salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia [20] salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto [21] salutatio mea manu Pauli [22] si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha [23] gratia Domini Iesu vobiscum [24] caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: