previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres [2] scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes [3] ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto [4] divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus [5] et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus [6] et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus [7] unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem [8] alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum [9] alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu [10] alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum [11] haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult [12] sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus [13] etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus [14] nam et corpus non est unum membrum sed multa [15] si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore [16] et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore [17] si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus [18] nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit [19] quod si essent omnia unum membrum ubi corpus [20] nunc autem multa quidem membra unum autem corpus [21] non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii [22] sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt [23] et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent [24] honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem [25] ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra [26] et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra [27] vos autem estis corpus Christi et membra de membro [28] et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum [29] numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores [30] numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur [31] aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: