previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt [2] et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari [3] et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt [4] et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus [5] sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto [6] haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt [7] neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere [8] neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia [9] neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt [10] neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore [11] haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt [12] itaque qui se existimat stare videat ne cadat [13] temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere [14] propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura [15] ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico [16] calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est [17] quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur [18] videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris [19] quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid [20] sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum [21] non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum [22] an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt [23] omnia licent sed non omnia aedificant [24] nemo quod suum est quaerat sed quod alterius [25] omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam [26] Domini est terra et plenitudo eius [27] si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam [28] si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam [29] conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia [30] si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago [31] sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite [32] sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei [33] sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: